Text List

Articulus 1

Articulus 1

An suffragia quae facit unus, altert valeant ?

ARTICULUS I. An suffragia quae facit unus, altert valeant ?

Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Apostolus, IY ad Corinth. v, 10: "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit". Ergo quilibet recipiet propria: ergo nihil valent aliena, ut videtur: ergo alii non valet, quod facit alter.

2. Item, Sive consideretur opus nature, sive artis, numquam opus unius derivatur in alterum, sed semper circa materiam suam consistit: ergo etiam sic est in operibus meritoriis, quod ad alium non potest derivari, quod facit alter.

3. Item, In peccatis unus non punitur pro altero: ergo nec in suffragiis unus pro altero liberatur.

4. Item, Si opus consideretur secundum affectum, non potest efficere habitum bonum nisi circa operantem: ergo videtur, quod nihil operatur circa personam alteram : et ita ut prius.

3. Item, Quod est ab alio in quantum est ab alio, non est laude vel vituperio dignum: ergo ille pro quo fit intercessio, ex hoc quod alius bene operatur pro ipso, non est dignus laude vel bono aliquo : sed injusitum est dare digno: ergo non oportet ei dari indulgentiam ex hoc quod suffragia fiunt pro ipso.

In contrarium bujus est, quod 4. Unus in judicio hominum satisfacit pro alio: sed mitius et clementius est judicium divinum, quam humanum ; ergo in judicio divino unus potest suffragari pro alio.

2. Item, Christus satisfecit pro omnibus: ergo et membra Christi pro se invicem suffragari possunt.

3. Ttem, Psal. cxvm, 63 Particeps ego sum omnium timentium te. Sed constat, quod hoc modo tantus Propheta non oraret, nisi sciret possibile esse, quod consequeretur.

4. Item, Genes. xxv, 21: "Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae". Ergo oratio et meritum unius derivatur in alterum.

5. Item, Ibidem dicit Glossa Gregorii, quod "predestinatio Sanctorum precibus adjuvatur." Ergo ut prius.

6. Item, Actuum, xu, 5: "Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo". Hoc autem non fecisset Ecclesia, nisi juvaret unum quod facit alius. Ergo ut prius.

Responsio. Absque omni ambiguitate credendum et dicendum, quod oratio et meritum valet alteri: hoc enim est quod dicitur in symbolo in illo articulo, Sanctorum communionem : quia hic sic intelligitur : Credo in Spiritum sanctum, scilicet communicantem bona in Ecclesia.

Et Apostolus, II ad Corinth. vin, 13 et 14: "Ex aequalitate in presenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestre inopie sit supplementum, ut fiat wqualitas."

Ad primum ergo dicendum, quod propria dicuntur dupliciter, scilicet quae per me feci, et quae mea feci. Et primo quidem modo opera per me facta, dicuntur propria. Secundo autem modo etiam que charitate mea feci, dicuntur mea propria : et sic intelligitur dictum Apostoli.

Ad aliud dicendum, quod natura non operatur forma voluntatis quae communicat bona, nec ars, sed potius dividuntur per materias: sed unum est principium in Ecclesia, quod est Spiritus sanclus: et hic etiam communia facit bona per totum corpus quod inspirat, scilicet corpus mysticum: et hoc potius assimilatur operi quo unum membrum juvat aliud in corpore organico, quam operi nature, vel artis.

Ad aliud dicendum, quod peccata non habent unum principium nec unam formam, sicut supra notatum est in distinclione de penitentia, questione de opertbus mortuis et mortificatis: sed opera bona habent et formam communem et principium commune: propter quae omnes boni sunt unum corpus charitate connexum, sed non mali. Et ideo non est simile de bonis et malis operibus.

Ad aliud dicendum, quod illud juvamen non est per modum efliciendi per opus, sed potius per modum suffragandi apud auctorem omnis boni, ut ipse merito unius efficiat bonum in alio.

Ad aliud dicendum, quod etiam in civilitatibus unus pro alio et liberatur et remuneratur, licet laudabilis vel vituperabilis non fiat: quia quando fit ei aliquid quem diligo, propter me, mihi fieri intelligo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1