Text List

Articulus 2

Articulus 2

An suffragia valeant defunctis ?

ARTICULUS II. An suffragia valeant defunctis ?

Secundo queritur, An suffragia valeant defunctis ?

Videtur, quod non: quia 1. Sicut dicit Philosophus, "Vivorum cum mortuis non est communicatio." Sed ad valorem suffragiorum oportet esse communicationem. Ergo videtur, quod mortuis non valeant suffragia vivorum.

2. Item. Mortui non sunt de foro vivorum. Ergo videtur, quod non possunt eis valere ea quae suntin foro vivorum facta: sed suffragia omnia fiunt inter vivos: ergo videtur, quod nihil valeant mortuis.

3. Item, Mortui sunt sub necessitate : ergo videtur, quod sit remota ab eis possibilitas adjutorii: ergo et removetur ab eis juvamen suffragii.

4. Item, Eceli. xiv, 17: "Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam ‘non estapud inferos invenire cibum." Ergo videtur, quod nullum sit ibi refrigerium per suffragium.

3. Item, Apocal. xiv, 13: "Opera illorum sequuntur illos". Ergo videtur, cum nihil addant, quod nihil sequatur eos de alieno opere. Ergo nihil percipiunt de solatio refrigerii.

6. Item, Psal. uxxiv, 3: "Cum cepero tempus, ego justitias judicabo." Sed post mortem Deus accipit tempus. Ergo tunc non judicat nisi secundum justitiam. Ergo videtur, quod nihil est ibi de misericordia per suffragia.

In contrarium hujus est integer tractatus, quem fecit Dionysius in Eeclesiastica hierarchia, cap. ultimo, de sanctis dormientibus. Et inter cetera quae ibi sunt, sic dicit : "Quia vero justorum orationes et secundum hance vitam et quanto magis post mortem in his qui digni sunt sacris orationibus, operantur, tantummodo eloquiorum nos docent traditiones vere."

Hoc idem in quarto Dialoyorum per plurima exempla probat Gregorius.

Item, Beda in historia Anglorum.

Item, II Machab. xu, 44: "Nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos speraret", etc.

Tiem, Ibidem, ¥. 48, dicitur: "Judas, facta ‘collatione, duodecim millia drachmas argenti misit", etc., et plurima quae ibi notata sunt.

Responsio. Non est dubium defunctis prodesse Sanctorum suffragia.

Ad primum ergo dicendum, quod Aristoteles loquitur de communicatione, quae in convivendo est per communicationem contractuum et societatum, et non de communicatione charitatis, quae in uno corpore sociat mortuos et vivos, quotquot habent charitatem: et hoc sufficit ad valorem suffragiorum.

Ad aliud dicendum, quod mortui qui sunt in purgatorio, quodammodo adhuc sunt de foro nostro, scilicet in quantum non sunt in termino : sed secundum quod sunt in securitate, differunt ab his qui sunt in foro Ecclesie.

Vel dicatur, quod non esse de foro, non impedit suffragia: quia communicatio charitatis causa est suffragiorum, ct non identitas fori.

Ad aliud dicendum, quod duplex est necessitas, scilicet status secundum quantitatem meriti, et puritatis. Secundum primum modum sunt sub necessitate, quia numquam habebunt minus meritum, quam fuit quantitas charitatis in tempore : sed secundum alterum modum non sunt sub necessitate, quia depurari possunt de die in diem.

Ad aliud dicendum, quod loquitur de inferno damnatorum, et non de his qui sunt in purgatorio.

Ad aliud dicendum, quod ut in Lid- tera innuitur ex verbis Augustini, nostra sunt opera, ut prius dictum est, etiam illa quae per meritum nostra fecimus, per hoc quod communicamus in charitate, quae est forma operis communia faciens opera talia. .

Ad aliud dicendum, quod justitia est ut ei qui communicat Ecclesie in charitate, bona Ecclesiae communicentur: et ideo dictum illud nihil obstat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2