Articulus 8
Articulus 8
Quae suffragia magis valeant ?
Octavo queritur, Quae suffragia magis valeant ? 1. Dicitur autem in Litéera, quod orationibus et sacrificio salutari et eleemosynis juvantur: ergo videtur, quod ista sint precipua.
2. Item, Ista tria recte ordinantur contra peccata spiritus: quia dicit Beda, quod oratione curantur pestes spiritus, et eleemosyna ex rerum amore contracte : sacrificium autem recipitur pro debitis, eo quod Christus pro nobis solvit pretium: ergo videtur, quod ista sunt praecipua.
3. Sed tunc videtur, quod diminute ponit: quia jejunio debent curari pestes corporis: et illa non sunt hic nominata : ergo, etc.
4, Item, Ecclesie usus est injungere peregrinationes crucis precipue ad terram sanctam pro tota poena purgatoria in una, vel decem animabus, vel paucioribus, vel pluribus: ergo videtur, quod illa maxime valeat ipsis.
Rusponsio. Dicendum, quod in veritate secundum dicta Gregorii in libro IV Dialogorum, nihil tantum expetunt animeae pro se fieri, sicut sacrificium salutare. Et hoc idem dicit Beda in Historia Ecclesiastica Anglorum. Et deinde orationes et eleemosynas, et alia quae injungit Ecclesia. Unde Zitéera non tangit omnia, sed pracipua.
Ad id ergo quod objicitur de jejunio, dicendum quod jejunium potius precidit pestes in corpore jejunantis: et quia mortui non habent plus domare carnem, ideo jejunia non habent multum fieri pro ipsis, sed ea quae dicta sunt: oratio enim est ad Deum, et eleemosyna ad pauperem, in quo consolatur Deus et pascitur : et sic inductus Deus relaxat poenas de~ functorum.
On this page