Text List

Articulus 7

Articulus 7

An suffragia prosint Sanelis in patria?

ARTICULUS VII. An suffragia prosint Sanelis in patria?

Septimo queritur, Utrum prosint Sanctis in patria ?

Videtur, quod sic: quia 1. Quanto aliquis dignior est ut prosit ei, tanto magis valet intercessio ab alio pro se facta: sed Sancti dignissimi sunt : ergo maxime valet cis intercessio Ecclesiae.

2. Item, Humana pietas inlercessionem recipit pro augenda hereditate amici vel fil : sed amor est pietas divina : ergo citius recipit intercessionem Ecclesia ut augeatur eis premium in patria: ergo valent eis intercessiones.

3. Si dicas, quod non indigent. ConTRA: Premium eorum crescere potest, quia non est in summo: ergo hoc majus fieri potest suffragiis bonorum.

4. Item, Plus est in naturis dare esse substantie, quam augere quod datum est: ergo similiter est in divinis, si aliquis alicui impetrat primam gratiam quae dat esse spirituale, potest etiam in patria hujusmodi gratiae impetrare augmentum : ergo locum habet suffragium Ecclesiae etiam in Sanctis.

In contrarium hujus est, 4. Quod dicitur in Littera : quia Sancti quisunt in patria, non indigent: ergo talibus non juvantur.

2, Item, Minor non juvat majorem, sed e converso: cum ergo minimus in regno celorum, major sit maximo qui est in Ecclesia militante, videtur quod in nullo suffragatur existenti in ipso.

Et hoc est concedendum : et causa est, quia confirmati sunt et crescere etiam merito proprio de cxtero in substantiali premio non possunt.

Ad primum ergo dicendum, quod licet dignissimi sint, non tamen accipiunt suffragium Ecclesie, sed potius ex dignitate habent, quod aliis impendere possunt suffragia.

Ad aliud dicendum, quod hoc facit humana pictas: quia nullum filiorum sufficienter dotare potest, quin indigeat pluribus : sed quilibet in regno ccelorum ita est dotatus, ut, non amplius velit quam habet, et confirmatus est in illo.

Ad aliud dicendum, quod non indiget: et hoc est quod dicitur, quod substantiale premium crescere non possit : quia licet majus possit esse, non tamen majus esse potest inisto qui confirmatus est.

Ad aliud dicendum, quod utrumque cadit sub merito alieno in statu vie, sed post hunc statum neutrum cadit sub merito alieno.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7