Articulus 10
Articulus 10
Utrum peccent illi, quit pompas exsequiarum faciunt ?
Videtur, quod non: quia 1. Sancti viri hoc fecerunt, sicut dicitur, I Machab. xu, 27 et 28, Simon edificavit super, sepulcrum parentum suorum "edificium alium visu. Et statuit septem pyramides", etc.
2. Item, Isa, x1, 10, dicitur : "Et erit sepulcrum ejus gloriosum". Ergo videtur, quod hoc fieri debeat etiam circa sanctorum corpora.
Utrerrus queritur, Utrum peccatum sit talia faceré malis, scilicet sepelire eos in loco sancto, et ornare corum sepulcra ?
2. Ad idem narrat Gregorius in libro Dialogorum, quod quidam malus in loco sancto sepultus, per daemones ejectus est.
3. Item, Iste est immundior quam conum : et constat si quis ibi poneret cee~ num, quod ipse peccaret : ergo et ille qui ponit ibi impium.
4. Item, Impiis etiam non debetur secundum jura nisi sepultura asini: ergo peccant qui eos aliter sepeliunt.
5. Item, Isa. xiv, 20, dictum est de rege Babylonis malo, quod non habebit cum regibus consortium etiam in sepultura : ergo ut prius.
In contrarium est, quod 4. Eleemosyna danda est omnibus propter sustentationem nature; sed sepultura est species eleemosyna, sicut dicitur, Job, vu, 24: ergo nulli est neganda.
2. Item, Dignitas quaedam naturalis inest corpori humano: ergo ad horrorem non est inhumatum dimittendum: ergo sepeliendus est omnis homo quantumcumque indignus.
Ad primam partem harum objectionum, dicendum, quod bonorum et sanctorum sepulcra? sunt ornanda propter ostensionem gloria resurrectionis eorum : et ideo bene concedo inducta.
On this page