Text List

Articulus 11

Articulus 11

ARTICULUS XI.

An potior sit conditio divitis quam pau- peris ? et, An melius sit facere suffra- gia communia quam specialia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Solet moveri questio, etc."

Ex hoc enim videtur, quod potior sit conditio divitis quam pauperis : et hoc falsum est, quia paupertas laudatur, et divitiae vituperantur.

Ulterius queritur, Utrum melius sit facere suffragia communia, quam specialia?

Videtur, quod melius sit communia facere : quia 1. Suffragia particularia trahunt vim a charitate,eo quod charitas communicat bona : ergo quanto communiora, tanto meliora.

2. Item, Hieronymus dicit, quod "meliora sunt communia, quam privata."

In conrrarium hujus est, quod 1. Gregorius instituit orationes speciales pro famulo et famula : ergo magis valent ille, quam communes.

2. Item, In Littera dicit specialia valere ad specialiorem redemptionem, licet non ad pleniorem : ergo magis valent.

Ad hoc dicendum, quod cum suffra- gia sint per modum satisfactionis pro peccato, et peccata sint propria non communia, videtur mihi quod ma- gis valeant suffragia specialia et pro- pria: et ideo etiam in Littera dicit, quod citius liberatur qui habet multa specialia. privata sunt meliora quoad emendatio-

Ad privum ergo dicendum, quod com- paratio intelligitur inter eos qui cetera habent paria. Et nihil,{prohibet conditio- nem divitis secundum quid esse melio- rem, quam pauperis, licet simpliciter sit e converso.

Ad aliud dicendum, quod charitas est forma omnis boni sive communis sive privati : et ideo in objectione illa non probatur, quod meliora sint communia.

Vel dicendum, quod communia sunt meliora quoad coronam aeternam, sed nem delicti.

Ad aliud patet solutio : quia dictum Hieronymi intelligitur quantum ad adeptionem corone.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11