Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quid sit mors aeterna?

ARTICULUS VHUI. Quid sit mors aeterna?

Deinde quaeritur per oppositum de morte aeterna :

1. Si enim mors et vita sunt opposita, videtur mors aeterna esse separatio ab hujusmodi vita.

2. Item, Mors opposita vite naturali est separatio anima, quae est causa vite, a corpore, ut dicunt Philosophi : ergo et ibi crit mors aeterna separatio ab hujusmodi principio vite.

3. Item, Dionysius reprehendit in Heclesiastica hierarchia dicentes mortem aliud esse, quam separationem a vita : ergo ut prius.

In conrrarium hujus est, quod 1. Separatio a vita qualibet, est in momento : ergo nulla erit mors externa.

2. Item, Aeternum est incommutabile essentialiter, vel participative, ut dictum est : sed neutro istorum modorum dici potest mors aeterna: ergo ipsa non est aeterna.

3. Item, Si mors non est nisi separatio, et separatio non dicit nisi poenam damni : ergo illi qui sunt mortui morte aeterna, non habent nisi penam damni : ergo nullam habent pceenam sensus, quod falsum est, cum patiantur nimium calorem et nimium frigus '

Ad hoc dicendum, quod mors de se non dicit nisi spparstiouem, sicut primo probatum est.

Ad Hoc ergo quod contra objicitur, dicendum quod mors non proprie dicitur aeterna : quia eternum ponitur pro perpetuo quando mors xterna vocatur : et hoe est simile eterno in carentia finis, et non in alio. Et bene concedo, quod hee separatio durat sine fine.

Ad aliud dicendum, quod causa separationis adjacet continue, quae est malitia confirmata et damnata, et haec causat posse pati peenas: et ideo passibilium penarum passio potius est sequela talis mortis, quam mors : quia sicut anima egrediente corpus marcescit et exspi- rat, et egressus anime est mors, exspiratio autem et putrefactio sunt sequele mortis, eo quod ab anima non continetur corpus ; ita separatio a principio aeterna vite est mors aeterna, et sequela hujus mortis est passio ignis, eo quod spiritus condemnatus a principio vile eterne non continetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8