Articulus 7
Articulus 7
An damnati vivant vita aeterna ?
Responsio. Dicendum, quod damnati non vivunt vita aeterna, nec habent vitam aeternam : vivere enim est habere principium vite : et hoc non habent damnati, sed potius per separationem ab illo principio : et ideo sunt mortui simpliciter, sed secundum quid vivi, scilicet secundum miseram nature vitam.
Si autem conceditur, quod vivunt, non debet concedi, quod vivant. vita aeterna: dictum est enim, quod aeternum hic dicitur participative. Et quia sic creatura eternitatem participat, ut dicit Augustinus, in quantum nusquam exerit mutabilitalem suam, sed potius totam vitam suam simul et perfectionem habet in uno, in quo nihil transit et nihil exspectatur in futurum.Et ita non vivunt, nisi in poenis : quia vicissitudinantur in illis. Sed bene conceditur, quod non videbunt interitum, et vivent adhuc in finem consumptionis secundum penarum vicissitudinem.
Si autem inveniatur improprie dictum, quod vivant vita aeterna propter carentiam finis in poenis, non debet concedi quod habeant vitam aeternam : quia hoc sonat possessionem : nemo autem habet mobilem participationem per modum possessionis (sicut sepe supra dictum est) nisi qui habet eam ad nutum: et hoc non habent damnati, qui desiderant mortem, et mors fugit ab eis.
On this page