Articulus 1
Articulus 1
An sententia Judicis in extremo judicio sit vocalis, vel mentalis ?
Circa PRiMUM incidit querendum, Utrum § sententia illa sit vocalis, . vel mentalis? Et de hoc etiam querit Magister in Litéera.
Videtur autem, quod mentalis : quia 1. Maxima erit multitudo in loco illo : sed maxima multitudo audire vocem unam corpoream non posset : ergo videtur, quod vox illa corporea non est.
Si quis dicat, quod miraculose virtute divina fiet, quod omnes audiant vocem illam. Contra : Compendium eligit omnis natura, et omnis sapienter operans : sed compendiosus est, quod fiat virtute divina in mente, quam in sermone ergo videtur, quod mente non voce exteriori sententia exprimatur.
2. Item, Licet in Evangelio Joannis, v, 28, dicatur, quod "omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei": non tamen intelligitur de voce vocali, sed mentali : ergo a simili licet de ista sententia Evangelium dicere videatur, quod sit vocalis, mentaliter tamen debet intelligi.
3. Item, Supra, habitum est in auctorilatibus a Richardo inductis, quod illa sententia est mentalis : ergo et ista.
4. Item, Testes non deponent vocaliter, sed mentaliter : ergo et sententia est in mente. Prima probatur per hoc, quod conscientia erunt testes.
In contrarnium hujus est, quod 1. Evangelium dicit expresse, Matth. xxv, 44. "Tunc dicet rex his qui a sinistris erunt", etc. Ergo ita est tenendum.
2. Item, Sicut patebit in sequenti distinctione, judex judicabit in forma servi : sed forme hominis est judicare judicio hominis : hoc autem est, quod sententia scripto proferatur, et. voce sedentis judicis exprimatur post consilium vel auditum testium in aure facta : ergo videtur, quod sententia illa erit vocalis.
Responsio. Dicendum, quod de ista questione nihil est perspicuum dicere : et tamen melius credo, quod erit mentalis, quam vocalis.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod Evangelium rudibus loquitur, qui spiritualia non capiunt, nisi corporalibus: similitudinibus exprimantur : et tamen spiritualiter intelligi debent, sicut et vox tube, quae erit in resurrectione, et alia quae corporaliter circa resurrectionem exprimuntur ; de quibus supra habitum est ?.
On this page