Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Sancti aliqui judicabunt cum Domino ?

ARTICULUS II. An Sancti aliqui judicabunt cum Domino ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Non autem solus Christus judicabit, etc."

Et de hoc in hoc capitulo queruntur tria.

Primum, Unde quidam Sancti habeant judicare ? Secundum, De modo judicii Sanctorum. Tertium, Utrum alii Sancti aliquo modo se habeant ad judicium confirmando vel judicando ? :

Ad primum objicitur : 1. Per hoc quod dicitur in Lidlera ; quod illi qui relictis omnibus secuti sunt Christum, cum Domino judicabunt: ergo illi Sancti a paupertate voluntaria habent, quod cum Domino judicabunt.

2. Item, Job, xxxvi, 6 : Deus...non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit. Ergo ut prius.

3. Item, Hoc videtur ex modo loquendi in Mattheo, xix, 27 et 28, ubi Petrus hoc meritum allegat, dicens : "Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?" Et Christus subjungit : "Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me", etc. Ergo videtur, quod a paupertate spiribus habent, quod cum Domino judicabunt.

4. Item, Glossa ibidem dicit : "Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, hijudices erunt, qui licita habentes, recte usi sunt. Ideo judicabunt." Ex hoc sequitur idem quod prius.

In conrrARium est, , 4. Quod dicit Richardus de sancto Victore: "Apertio librorum est manifestatio conscientiarum : his libris inscribitur, quidquid ab eis memoriter retinetur : his libris quasi inscriptum tenetur, quidquid ab eis plena intelligentia comprehenditur. In aliis itaque huhujusmodi libris merita humana, in aliis vero judicia divina, in illis qualitas actionum, in illis vero etiam qualitas retributionum unusquisque enim in sua conscientia quasi scriptum gerit, unde eum sua conscientia vel accusat, vel defendit. Qui autem divine contemplationi assistunt, qui in libro sapientia quotidie legunt, velut in cordium voluminibus transcribunt quidquid jam perspicua veritatis intelligentia comprehendunt. Quid itaque sunt judicandorum conscientia, nisi quedam, ut ita dicam, actiones Scripture ? Vel quid vero sunt judicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quaedam canonum decreta?" Ex hoc accipitur, quod Sancti judicabunt ex merito contemplationis, qua efficiantur exempla canonum justilia divine, et non ex paupertate voluntaria.

2. Item, Judicabunt, ut communiter dicitur, Apostoli et Apostolici viri Apostoli autem fuerunt, qui decreta vite dederunt, et auctoritatem in Ecclesia habuerunt : ergo ab apostolica doctrina et vita et auctoritate in eis est potestas judiciaria : hoc autem non est pauper- tas spiritus in quantum hujusmodi ergo paupertas non est meritum proprium, quo potestatem judiciariam promerentur.

Responsio. Dicendum, quod tria exiguntur meo judicio ad merendam judiciariam potestalem. Primum est abdicatio temporalium curarum, ut studere possit sapientia secundum quam dictanda est sententia judicii. Secundum est habitus luminis, justitie, et sapientia, qui judicium statuit et observat. Et tertium est meritum, quod acquirit in justitiae illius promulgatione per predicationem,

Et horum primum tangunt objectiones prime, licet alia duo supponantur : et propter hoc dicit Dominus : Fé secuti estts me. Unde Hieronymus dicit, quod imperfectum est omnia relinquere : hoc enim et Socrates fecit Philosophus : et ideo jungit quod perfectum est, dicens, : Et secuti sumus te.

Sequens autem tangit Richardus.

Et tertium tangit objectum ultimum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2