Articulus 11
Articulus 11
An praecedet iudicium ignis conflagrationis, vel sequetur ?
Videtur, quod sequatur: quia 1. Dicit Augustinus, quod sequitur judicium et resurrectionem: ergo videtur, quod ita sit.
2. Item, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, quaerit quare ignis non exurit bonos? et reddit rationem: quia corpora eorum erunt impassibilia, quibus ignis nocere non potest: et illa ratio Augustini non staret, si ignis resurrectionem et judicium precederet: ergo videtur, quod sequatur et resurrectionem et judicium.
3. Item, Ignis ille involvet impios, ut dicunt Sancti: sed impii non involventur, nisi post sententiam judicii: ergo videtur, quod sequatur judicium.
In contrarium est, quod 1. Incendendo incinerabit vivos: hoc autem fiet ante resurrectionem : ergo ille ignis erit ante resurrectionem et judicium.
Responsio. Dicendum, quod quoad incendium mundi precedet, sed quoad quemdam actum sequetur, scilicet quoad involutionem malorum: ipse enim, ut dicit Chrysostomus, congregabitur circa thronum judicis: et est ille fluvius igneus de quo legitur, Daniel, vu, 10, qui est in circuitu sedis. Et ille secum in infernum trahet impios. Et propter hoc ab Augustino post judicium ordina~ tur.
On this page