Text List

On this page

Articulus 10

Prev

How to Cite

Next

Articulus 10

Articulus 10

An ignis conflagrationis aliguid molestiae inferat bonis ?

ARTICULUS X. An ignis conflagrationis aliguid molestiae inferat bonis ?

Quinto queritur, Utrum aliquid molestiae inferat bonis?

Videtur, quod non : quia 1. Dicit in Littera, quod hoc erit incendium mundi Sanctis, quod fuit caminus tribus pueris. Sed de illis scribitur, quod non tetigit eos omnino ignis, ne= que contristavit, nec quidguam molestie intulit*: ergo nec Sanctis inferet aliquid molestie, ut videtur.

2. Item, Ignis ille non insequitur nisi infectionem peccati, sicut in Littera dicitur : ergo nihil inveniet in quod agat. in his qui sunt sine peccato: ergo illos non ledet.

3. Item, Agit in quantum est instrumentum justitiae divine : sed secundum justitiam divinam non sunt puniend? Sancti : ergo illis non nocebit.

In contrarium est, quod Sanctorum corpora qui tunc vivi reperientur, erunt infecta fomite habituali ad minus: ergo necesse est, quod purgeniur: non est autem purgans nisi ignis: ergo per ignem purgabuntur.

Responsio. Hoc ultimum videtur mihi concedendum.

Er ap primum dicendum, quod intelligitur de hoc actu quem habebit post judicium quando involvet damnatos : tunc enim nihil nocebit Sanctis, quia nihil cremabile in eis invenietur.

Av secunpum et tertium dicendum, quod inveniet in corpore habitualem concupiscentiam quam exterminabit.

PrevBack to TopNext