Articulus 1
Articulus 1
An Christus judicabit in forma hominis ?
Circa primum capitulum consequenter queerit duo. Primo, An judicabit in forma hominis ? Et secundo, Utrum in forma gloriosa vel non gloriosa ?
Videtur, quod non in forma hominis judicabit. 1. Judicare enim est superioris secundum dignitatem : sed superior natura est divinitas : ergo secundum divinitatem competit sibi judicium : ergo falsum est quod dicit in Littera.
2. Item, Judicium invincibilem potentiam preexigit in judice. Unde, Kccli. vu, 6: "Noli querere fteri gudex, nist valeas virtute irrumpere iniquitates". Sed hujusmodi potentia non est nisi in divinitate. Ergo judicium non compctit ei nisi secundum divinitatem.
3. Item, Ejusdem forma sive nature non est judicare et judicari : sed judicabitur ibi forma humana : ergo videtur, quod non competit ei judicare : ergo judicium exercebit secundum divinam naturam.
4 Item, Potestas judicandi ordinata descendit a prima auctoritate quae est in Deo : sed prius competit Filio in quantum Deus, quam in quantum homo : ergo magis debet attribui Deo Christo secundum quod est Deus, quam secundum quod est homo.
5. Item, Aristoteles in V 2£thicorum dicit, quod "Deus judex est justum animatum." Justitia autem inflexibilis est magis in divinitate quam in humanitate : ergo magis competit Christo esse judicem secundum divinitatem, quam secundum humanitatem.
In conrrarium est, quod 1. Judicis ut sit clemens est scire per experimentum infirmitates judicandorum: sed hoc non competit secundum divinitatem, sed magis secundum humanitatem.
2. Item, Ejusdem est judicare cujus est legem ponere : sed secundum formam humanam legem posuit : ergo secundum eamdem judicabit.
Rzsponsio. Dicendum, quod hoc quod in Littera dicit Magister, sunt verba Augustini, et tenenda per omnia. Intelligendum tamen, quod duo circa judicem attenduntur, scilicet virtus judiciari potestatis, et forma judicis, ut est judex proprius horum judicandorum. Et primum quidem competit Christo secundum divinitatem, et secundum habet fieri in humanitate. Et quod ita sit, habet ex verbis Augustini quae inducit, ubi infra in eodem loco dicit : "Non quod ipse ex virtute hominis sit judicaturus, vel quod ipse solus, etc."
Et per hoc patet solutio omnium objectionum : quia prima pars non probat, nisi quod virtus judiciarie potestatis sit ex divinitate. Sed ex hoc non sequitur, quod forma illa appareat : quia apparet in forma in qua est judex horum, prout tales sunt homines, quibus in forma hominis legem posuit, ut convincantur de transgressione legis sui, et de malis quae fecerunt in ipsum.
On this page