Text List

Articulus 2

Articulus 2

An divinitas sine gaudio videri potest ?

ARTICULUS II. An divinitas sine gaudio videri potest ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : "Divinitas enim sine gaudio videri non potest."

Videtur enim hoc esse falsum : 1. Aut enim intelligitur de visione intellectuali, vel sensibili. Si de intellectuali, falsum est: quia multi modo Deum vident naturali visione intellectuali, qui non habent gaudium beatorum. De visione autem sensibili intelligi non potest : quia sensibili visione non videtur divinitas.

2. Si dicat aliquis, quod hoc est intelltgendum de visione quae est in ipsa divinitatis presentia. Contra : Augustinus dicit, quod ea quae praesentia sunt intelle- ctui, melius videntur : sed Deus per essentiam suam modo presens est intellectui : ergo etiam modo per essentiam videtur : et tamen non surgit inde gaudium : ergo falsum est quod dicit.

3. Item, Ponamus, quod diabolus divinitatem videat justam et judicantem : conustat, quod contremiscet : et tamen divinitas justitia sua est: ergo continget divinitatem videre cum pavore et tremore : non ergo semper cum gaudio.

4. Item, In naturali visione visio quae extendit se, fit practica, et facit motum in appetitu, et equaliter se habet ad gaudium et tristitiam secundum quod res visa nuntiatur ut amica, vel inimica : sed non ita potest fieri nuntium de divinitate visa : ergo visio divinitatis equaliter potest esse cum tristitia sicut cum gaudio.

Responsio. Dicendum, quod illud intelligitur de visione per speciem gloriz secundum quod est objectum beatorum : hane enim speciem nulla creatura percipere potest, nisi secundum quod perfecta est per glorificationem,

Ad primum ergo dicendum, quod intelligitur de tali visione intellectuali : sed talem nullus modo habet, nisi beatus et glorilicatus.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus presens sit in anima, non tamen ibi est per speciem glorie, nisi in intellectu perfecto per glorificationem : et ideo quod inest per essentiam, accipitur in speculo et eanigmate: quia, sicut dicit Augustinus, "Acies humane mentis in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur." Et hoc est quod dicitur, quod mundi corde videbunt Deum.

Ad aliud dicendum, quod talis visio est in umbra, quia non habet intellectus speciem glorificationis : et ideo etiam a Dionysio dicitur intellectus demonum et phantasia proterva. Unde patet, quod non valet objectio.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile : quia in tali visione non fit motus, nisi secundum speciem apprehensam : et illa communiter se habet secundum quodin genere accipitur. Hic autem accipitur in specie, prout maxime movet ad gaudium in specie gloriz, in qua ostenditur beatis : et sic intelligitur Littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2