Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Christus in forma servi iudicans, videbitur a bonis et malis ?

ARTICULUS V. An Christus in forma servi iudicans, videbitur a bonis et malis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : "In forma servi judicans, a bonis et malis videbitur."

.Videtur enim quod etiam secundum divinitatem videndus sit corporeis oculis, preecipue a bonis : quia ita dicit Augustinus : "Et per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeat in tanta excellentia menti simile, quo et in corporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divi- narum vel difficile vel impossibile est ostendere. Aut quod est ad intelligendum facilius, ita Deus crit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis, videatur ab allero in altero, videatur in coelo novo et in terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura, videatur."

Responsio. De hoc etiam in prima di- stinctione primi libri Senfentiarum est habitum, utrum sensus convertatur in rationem. Et dicendum, quod non: nec Augustinus dicit, sed intendit, quod creatura corporalis accépta per oculos specie nobiliori et evidentiori quam modo, Deum manifestabit : et sic spiritus noster facilius in visis quam modo cognoscet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5