Text List

Articulus 4

Articulus 4

An visio Dei in patria debeat dici vita aeterna ?

ARTICULUS IV. An visio Dei in patria debeat dici vita aeterna ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Quod erit eis vita aeterna, etc."

1. Vita enim aeterna non consistit in visione, sed etiam in amore et fruitione : ergo sola visio non erit vita aeterna.

2. Item, Visio passio est et vita aeterna est quidam actus perpetue vite in animam beatam, ut supra dictum est : ergo videtur, quod visio non sit vita aeterna.

3. Item, Vita potius consistit penes motivam potentiam, quam intellecti- vam : ergo videtur, quod potius amor sit vita aeterna, quam visio.

In conTrarium est, quod dicit Augustinus, quod visio est tota merces.

Responsio. Dicendum, quod de visione Dei in patria quid sit, et utrum possibilis sit creature, et cetera hujusmodi, disputata sunt in libro I Sententiarum, de uti et frui, super id: "Fruimur cognitis, etc."

Hic autem dicendum est, quod vita aeterna consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod substat in ea, et quasi materiale est: et secundum id quod informat, et est quasi formale. Et primo quidem modo visio est vita aeterna propter causam quae supra dicta est in questione de vita aeterna. Secundo autem modo delectatio consequens amorem habite divinitatis est vita seterna. Unde id quod est causa vite eterne, est amor pascens sive pastus in viso habito.

Et per hance distinctionem patet solutio omnium objectorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4