Text List

Articulus 8

Articulus 8

An lux solis erit major post judicium, quam fuit ante?

ARTICULUS VIII. An lux solis erit major post judicium, quam fuit ante?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, paulo ante medium: "Lé lux solis erit septempliciter, etc."

Videtur enim hoc esse contra rationem : quia lux solis data est ad mové ndum ad generationem inferiorum: ergo sublata generatione, debet auferri ejus lumen: non ergo debet tunc amplius lucere, sed minus.

Ad hoc dicunt, quod remuncrabitur sol propter hominis dignitatem, ad cujus generationem movit, ut numerus clectorum impleretur,

Ad ovsecrum autem dicunt, quod lux non movebit amplius ad generationem, sed stabit: quia per motum causabat generationem. Dicunt autem, quod sol in sex primis diebus ante peccatum hominis plusquam modo luxit, et tunc redibit ad illam lucem, et insuper septies addetur ei tantum de lumine, quantum habuit in sex primis diebus. Homines autem in septuplum plusquam sol in illis diebus, scilicet post judicium, Et quid de hoc verum sit, nullus scit nisi Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8