Text List

Articulus 9

Articulus 9

An tunc erunt vices diei et noctis ?

ARTICULUS FX. An tunc erunt vices diei et noctis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : "Et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, etc."

Hoc videtur impossibile : quia terra ad oppositum locum solis semper dabit umbram : et umbra terre est nox: ergo tunc erit nox.

Ad hoc dicendum, quod nusquam erit tunc nox, nisi in centro terre : quia licet sol stet cum_elementis et stellis et luna, tamen tantum addetur in lumine, quod hemispharium sibi oppositum erit illuminatum, sicut et illud in quo stabit sol: et ideo dicitur non esse vicissitudo diei et noctis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9