Articulus 11
Articulus 11
An infernus sit in superfiere terrae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, 1bi, Ki, paulo ante finem: "Ne impir in tormentis sub terra positi fruantur luce, etc."
Et queruntur hic duo de inferno, scilicet an sit in superficie terre, sicut videtur velle Isidorus hic ? .
Ad primum objicitur sic : 1.Sicut dicit Philosophia ad Boetium in libro de Consolatione philosophiae : "Ptolemeus probavit solam mundi quartam esse habitabilem." Ex hoc sequitur, quod quarta terre inferior non sil habitabilis hominibus: sed constat, quod nihil factum est sine causa: ergo videtur, quod ibi sit habitalio damnatorum, cum ad aliud non videatur pertinere.
2. Item, Isaac dicit, quod peccatorem depriment peccata sua sub tristi orbe, et erit ibi in igne maximo: et hic est ejus infernus. Orbis autem tristis est inferior pars orbis secundum Philosophos. Ergo videtur, qaod ibi sit infernus.
3. Item, Hoc dicit Isaac, quod non rotabuntur luminaria, ne impii in Tartaro positi sua luce fruantur : ergo si rotarentur, impii sua luce fruerentur: sed hoc non posset esse, si Infernus esset in centro terre: sed impossibile est, quod sit in alia mundi parte: ergo infernus est in parte mundi inferiori.
Responsio. Dicendum, quod infernus non est in alio mundi hemispherio. Quod autem sit in aliquo hemispherio non arbitror scire quemquam : quia secundum philosophiam Theodosii ubi de locis habitabilibus geometricas edidit demonstrationes, illud hemispherium eque est temperatum.-sicut istud: sed verum est quod Ptolemeus dicit, quod non est.
visa observatio stellarum vel eclipsium alicujus habifantium in illis locis, quae pervencrit ad nos. Et hoc intendit Philosophia dicere in libro de Consolatione philosophie. Quae autem sit causa, in libro I Senlentiarum, tractatu de paradiso, secundum ‘“Augustinum est notatum.
Ad aliud dicendum, quod. Isaac. tristem orbem ibi vocat ima terre, ubi in Tartaro damnati recludentur.
Ab atiup dicendum, quod Isaac ea quae dixit, non probavit, nec fidei sunt: et ideo ea facilitate condemnantur, qua dicuntur.
Vel, si,aliquis vult eum defendere: tunc dici potest, quod contingit dupliciter frui luce luminarium, scilicet secundum se, et secundum effectum. Et secundum se quidem non contingit frui, etiamsirotarentur, sicut probat objectio. Sed secundum effectum contingeret : quia sicut dicit Ptolemaus, radii stellarum non uniuntur nisi in centro terre, quamdiu rotatu suo movent terram ad generationem: et cum stabunt, tunc amplius non movebunt: et tunc quoad hunc effectum non frientur.
On this page