Text List

Articulus 12

Articulus 12

An aliquid aeris sit in inferno ?

ARTICULUS XIlL. An aliquid aeris sit in inferno ?

Secundo quero, Utrum aliquid aeris sit in inferno ?

Videtur, quod sic : quia i. Nihil est vacuum : constat autem, quod damnati non replent totum locum illum, nec aliquod grossum elementum, nec ignis est ibi nisi in damnatis: ergo videtur, quod acr sil ibi.

2. Item, Homo est animal spirans : et non potest inspirando aliquod elementum vivere nisi aerem: ergo videtur, quod ibi sit aer.

Responsio. Dicendum, quod iste questiones frivole sunt, nec determinari humano ingenio possunt: tamen magis puto, quod non erit ibi aer, sed tantum ignis, et frigus, et damnati.

AD primum ergo dicendum, quod locus ille plenus est igne, et frigidis materiis, et damnatis.

Ad aliud dicendum, quod inspiratio et exspiratio sunt modo propter pectoris calorem et cordis, ne incendatur humor cordis ex motu: sed tunc non erit humor alterabilis : et ideo non erit respiratio. Sed tamen hoc sine prejudicio dico.

Qualiter autem sit in celo empyreo, infra patebit, cum de sensibus gloriosi corporis dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12