Text List

Articulus 2

Articulus 2

An omnes beati habeant distinctas mansiones ?

ARTICULUS II. An omnes beati habeant distinctas mansiones ?

Secundo queritur, Quid sit distinctio mansionis ?

Videtur, quod differens actus : quia 1. Mansio respondet merito: meritum autem omne est in actibus: ergo differens acius differentiam facit mansionum.

2. Item, In malis damnatis non est distinguens nisi ac{us mali meriti: ergo per oppositum etiam in bonis non est distinguens mansiones nisi actus boni meriti: ergo ut prius.

3. Item, De quolibet Sancto dicitur: "Non est inventus similis illi 4," Constat autem, quod hoc non intelligitur de essentia virtutis, ut dicunt sancti Doctores, sed de usu. Ergo videtur, quod penes usum virtutis differt quilibet ab altero: sed penes tale aliquid habet distingui mansio, quia uniuscujusque mansio differt ab alia: ergo videtur, quod penes usum virtutis distinguatur : usus autem virtutis est operatio meritoria : ergo penes opus meritorium distinguuntur mansiones.

4. Item, Nullum bonum est irremuneratum : constat autem, quod hoc de bono opere intelligitur : ergo premiorum differenti sunt penes operum differentiam: sed istae sunt mansiones, ut dicitur in Liltera: ergo penes opera mansiones distinguuntur.

In contrarium hujus videtur, quod penes naturam : quia 1. Angeli, ut dicit Magister in libro II Sententiarum, distincti sunt penes naturam : sed mansiones hominum sunt secundum mansiones Angelorum: ergo mansiones hominum secundum naturalem gradum habent distingui.

2. Item, Matth. xxv, 15: "Dedit unicuique secundum propriam virtutem". Ubi constat, quod loquitur de bonis gratia, ante quae nulla sunt nisi naturalia : ergo dona gratiae dantur secundum virtutem natura: et dona glorie sunt dona gratia: ergo dona glorie distinguuntur secundum dona nature : ergo et mansiones.

Item, In contrarium horum amborum videtur, quod penes quantitatem charitatis: quia

1. Hoc est distinguens, cujus altitudini respondet mansio altior, et inferioritati mansio inferior : sed hoc non est nisi secundum charitatem : ergo differentia mansionum accipitur secundum differentiam charitatis.

2. Item, Quantilas omnis merili est secundum quantitatem charitatis: ergo quantitas premii : ergo et differentia mansionum. Propatur prima : quia sicut dicunt Sancti, non habens plura opera, majoris est meriti, sed habens majorem radicem charitatis.

Responsio. Dicendum, quod charitas et quantitas charitatis distinguit mansiones, sicut ultimo est probatum.

Ad primum ergo dicendum, quod meritum non est in actibus, nisi secundum quantitatem charitatis: quia substantia meriti non est habentis majus opus, sed ex majori operantis charitate, sicut accipitur ex epistola I ad Corinth. xm, 1 et seq., ubi dicit, quod si charitatem non habeam, cetera nihil mihi prosunt etiam excellentia opera.

Ad aliud dicendum, quod in malis non est simile: quia mala opera non uniuntur in aliqua forma una sicut bona: et ideo etiam mansiones in inferno secundum opera bene distinguuntur, sed non in domo patris ccelestis.

De hoc aulem qualiter mala non habent aliquam formam unam, notatum invenies in secundo Senlentiarum.

Ad aliud dicendum, quod hoc facit differentiam premii accidentalis, quod est in qualitate et multitudine et magnitudine operum: sed differentia mansionum attenditur penes premium substantiale.

Ad aliud dicendum, quod omne remuneratur premio substantiali vel accidentali.

Ad 1 quod in contrarium primo objicitur, dicendum quod mansiones in Angelis non distinguuntur formaliter penes naturam: sed natura ad hoc ponit dispositionem naturalem, et formalem perficit donum gratiae et glorie. Et hoc etiam super secundum Senentiarum est notatum.

Av atiup dicendum, quod ista donatio est per modum congrui, et non per modum debiti: et ideo non potest ulterius inferri, quod mansio distinguatur penes ipsam, sed potius penes quantitatem ejus quod inter dona Dei nobilissimum est, quod est charitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2