Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit mansio ?

ARTICULUS I. Quid sit mansio ?

Ad primum objicitur ex Lidfera ubi dicit, quod mansiones sunt pramiorum differentia.

Videtur enim hoc falsum : quia 1. Mansio dicit secundum nomen suum aliquid domus: premium autem secundum nomen suum nihil dicit domus : ergo diffinitio est inconveniens, quia secundum nomen dari debct.

2. Item, Unum uno modo se habens, omnium erit premium: sed unum uno modo se habens, non habet differentiam : ergo -id quod premium erit omnibus, premiorum non habebit differentias : sed habebit differentias mansionum, dicente Evangelio Joannis, x1v, 2: "In domo Patris mei mansiones multe sunt". Ergo videtur, quod mansiones non sunt praemiorum differentia. uO

3. Item, In inferioribus dicitur mansio locus preparatus habitation hominum, in quo ab infestantibus et intemperamentis aeris defendatur: cum ergo secundum translationem in clo dicatur, videtur quod secundum hunc modum etiam sit in coelo. Et hoc falsum esse multipliciter probatur. Primo quidem, quia non sunt ibi infestantia: hominis autem mansio contra infestantia edificatur. Secundo autem, quia una mansio in inferioribus est plurium, in ccelo autem nullo modo : ergo non accipitur ibi mansio per similitudinem ad istam.

4. Item, Una mansio unius hominis plura habet loca distincta, scilicet dormiforium, cellarium, refectorium, et hujusmodi : in coelo autem nihil talium est: ergo non bene dicitur mansio, ut videtur.

3. Item, Semper se mutantis non est mansio aliqua: sed in coelo semper mutant se beati: ergo nulla est mansio ipsorum. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc, quod continue illuminantur novis modis, et altius ascendunt in Dei contemplationem, sicut innuit DioNYSIUS

Rirseonsio. Dicendum, quod mansiones sunt in coelo in domo Patris. Gaudium enim illius beatitudinis dupliciter consideratur, scilicet ut gaudium boni infiniti: et sic finitum intrat in ipsum: et hoc modo dicitur domus nos undique circumstans, et supereffluens mensura, prout dicitur, Matth. xxv, 21: Jntra in gaudium domint tui. Secundo modo ccnsideratur ut participatum secundum proportionem meriti nostri: et sic dicitur mansio, quia illa participatio est ad modum merilicujuscumque : et quia plurime sunt tales participationes, ideo in una domo plurimae sunt mansiones.

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de re mansionis, et non de nomine: quia res eadem est differentiae premil, licet ratio nominuin mansionis et premii sit diversa.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus uno modo se habeat, et sic sit domus: tamen Sancti non uno modo habent se. in ipso participato: et sic ex parte participantium distinguuntur mansiones.

Ad aliud dicendum, quod bene et congrue fit translatio : quia licet ibi non sint intemperamenta, tamen essent, nisi mansio esset: et est sicut mansio sancta, ut non sint ibi aeris tempestates.

Ad toem dicendum, quod non est plurium uua mansio commensurata secundum quantitatem et commodum, sed plurium potest esse una domus. A mansione autem commensurata sumitur translatio ad mansionem ccelestem. Ad aliud dicendum, quod illa loca distincta vocantur vel dicuntur mansiones: etid in quo distinguuntur, habet similitudinem domus.

Ad aliud dicendum, quod licet Sancti accipiant revelationem novam, non tamen mutant statum sue sortis in beatitudine : et illi statui soli respondet mansio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1