Articulus 4
Articulus 4
Quid sit claritas anime ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem: "Habere v1iam, est videre vilam, etc."
Cetera autem in primo Sententiarum, et supra in precedenti distinctione de visione Dei in patria hic queri possunt.
OvsiciTuR autem ad primum sic: 1. Videndo nihil efficitur clarum : ergo claritas non est visio, ut videtur dicere in Littera.
2. Item, Claritas in corpore consistit in lumine penetrante et illustrante substantiam corporis, et non in visione luminis: ergo similiter consistit claritas anime in lumine aliquo spirituali: et ita nihil est quod dicit de visione.
3. Item, Anima de se obscura est dupliciter, scilicet ex peccato, et ex hoc quod est de nihilo et mutabilis: ergo duplici indiget glorificativo, si debeat fieri beata: sed neutrum horum tollitur per visionem : ergo claritas anime nullo modo consistit in visione.
Responsio. Bene concedo, quod claritas erit in anima etiam in substantia, sicut objectiones probant: sed quod dieitur in Littera, dictum est per causam: quia per visionem accipitur claritas sapientiae, quae totam animam glorificando penetrat : et hujus imaginatio est, sicut si quis videndo lumen, in se per oculos traheret tamen, quod ingressum in ipsum totum faceret clarum.
On this page