Articulus 5
Articulus 5
Quid sit videre per speciem ?
Ad omnem enim intellectum exigitur informatio : ergo ad intellectum Dei: ergo. si Deus intellectu videri debeat, oportet speciem Dei esse in intellectu sicut formam in subjecto, et sicut passionem quamdam anime in intellectu: ergo videtur, quod Deus non videatur per specicm quae ipse est, sed per speciem ab ipso aceeptam.
Si dicas, quod quaedam per se sunt in anima, sicut Deus, ect intellectus ipse, et hujusmodi: -et in illis non exigitur hujusmodi abstractio. Contra:
1. Philosophus dicit, quod intellectus intelligit se, sicut alia intellectibilia : sed alia intelligit per abstractionem : ergo et seipsum. ,
2. Item, Aliud est secundum Philosophum esse in anima sicut partem animo in toto, et aliud esse in anima sicut intellectum in intellectu. Primo enim modo non necessario intelligitur quod est in anima, sed secundo modo neces-sario intelligitur. Ergo non sequitur, quod illa necessario intelligantur quae per essentiam sunt in anima. Ergo illa solulio nulla esse videtur.
In contrarium hujus est, quod impossibile est illius accipere speciem universalem quod nullam habet: sed Deus nullam habet speciem universalem: ergo impossibile est accipere suam speciem universalem : ergo ab eo nihil est in intellectu, ut videtur, quia species accepta per intellectum, est universale.
Responsio. Dicendum, quod in libro III Sententiarum de hoc plura sunt notata in tractatu de fide. Hic tamen potest dici, quod Deus in patria aliter est in anima, et aliter in via et in omnibus: quia in patria est in intellectu lumine glorie replens totam animam, et vitam aeternam sibi influens, secundum quod beatitudinis est objectum, ut supra dictum est: et sub illa claritate anima convertitur immediate in Deum, non accipiendo aliud ab ipso quam ipse sit: sed hoc modo unita ei in uno spiritu intelliget eum : et ideo ad hunc intellectum non est necessaria speciei assimilatio formalis quando substantialiter inest.
Ad picrum autem utriusque Philosophi dicendum, quod ipsi verum dicunt de intellectu materiali, quide potentia ad actum egreditur : nec aliud quam ipsi dicunt intelligi potest, dummodo sciat homo quid dicat aut intelligat. Sed in patria non erit sic: ibi enim incircumscriptum lumen deitatis quod est Deus ipse, unitur intellectui agenti, et sic effunditur substantialiter super totam animam et implet eam: et hoc modo anima plena erit ipso Deo qui est sua beatitudo. Et hoc est quod obscure dixerunt Philosophi, quod: si anima post mortem primo motori continuaretur, hoc esset ratione sue prosperitatis. Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
On this page