Text List

Articulus 12

Articulus 12

An anima iterum appetat uniri corpori ?

ARTICULUS XII. An anima iterum appetat uniri corpori ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post initium: "Si quem movet quid opus, etc."

Secundum enim hoc videtur, quod nobilius appetat ignobilius se : sed hoc est contra naturam, ut dicit Aristoteles.

Ad hoc autem dicendum, quod Aristoteles loquitur de appetitu perfectionis : quia ille semper est in ignobili respectu nobilioris: et hoc modo anima non appetit corpus, sed potius sicut socium passionum et meritorum, ut secum percipiat consolationem et retributionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12