Text List

Articulus 11

Articulus 11

An beatitudo Sanctorum erit major post judicium quam ante judicium ?

ARTICULUS XI. An beatitudo Sanctorum erit major post judicium quam ante judicium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Post haec queri solet, Si beatitudo, etc."

Videtur enim falsum : quia 1. Corpus quantumcumque purum et clarum sit, ignobilius est quam anima : sed nobilius ignobiliori conjunctum retardatur ab ipso : ergo videtur, quod anima a corpore retardabitur : ergo minorabitur gaudium ejus post resurrectionem : et hujus contrarium dicitur in Lidlera.

2. Adhuc, In libro de Causis dicitur, quod omnis virtus quanto magis est unita, tanto magis est infinita : sed virtus anime magis est unita extra corpus, quam in corpore : ergo magis infinita : ergo extra corpus percepliva est plurimorum gaudiorum et majorum, quam in corpore.

3. Adhuc, Cum conjungitur corpori, conjungitur potentiae : sed omnis forma tanto magis deprimitur, quanto magis potentiae conjungilur ; ergo cum anima sit forma, ipsa deprimitur quando corpori unitur : ergo ut prius.

4, Adhuc, Anima separate in quantum hujusmodi, major est convenientia ad lumen simplex et ideo spirituale, quam anime unite corport: sed inter magis convenientia majus est gaudium : ergo videtur, quod anima separata magis gaudeat in conjunctione ad Deum, quam corpori unita : ergo non augetur ejus gaudium per unionem ad corpus, sed potius minuitur.

Responsio. Dicendum, quod augmentum illud potest intelligi extensive ut sit de pluribus, vel intensive. Et primo modo concedo, quod augebitur. Secundo autem modo non videtur, quod augeatur,nisi hoc modo quo dicet in sequenti capitulo, scilicet quod quietato desiderio naturali quo dependet ad corpus, fortius intentione convertetur in Dei contemplationem.

Dicznpvum ergo ad primum, per Augustinum, quod excelsum humili adherens in substantia sua nihil leditur : illud autem multa sublevatur humilitate : unde corpus in illo statu sublevatur ab anima elorificata ad gloriam : et tunc in nullo retardat, sicut supra in dotibus corporis gioriost est expeditum +.

Ad aliud dicendum, quod intellectus non est virtus corporalis etiam-cum anima secundum suam substantiam unitur corpori, et per illum est anima capax Dei : et ideo cum ille non uniatur, non multiplicatur in organis : et ideo in nullo finitatur vel obscuratur.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum cum anima sequitur corpus, et hoc estin via : sed tunc corpus sequitur animam ad formalitatem et spiritualitatem : et ideo non retardabit eam.

Ad aliud dicendum, quod intellectus non conjungitur organo: et ideo etiam facta unione remanct convenicntia, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11