Text List

Articulus 1

Articulus 1

An peccent damnati in inferno?

ARTICULUS 1. An peccent damnati in inferno?

Ad primum sic objicitur : 1. Omnis inordinatus motus nature rationalis est peccatum : sed in inferno sunt inordinati motus animarum rationalium : ergo et in inferno fit peccatum.

3. Adbuc, Quanto magis est obstinata voluntas, tanto magis peccat in vita ista : ergo obstinatio non minuit peccatum, sed auget : sed damnatus a non damnato quantum ad potentiam peecandi non differt, nisi in obstinata voluntate : ergo plus peccat damnatus, quam non damnatus,

3. Adhuc, Deus non cogit eos ad malum, nec etiam natura : ergo nec ex Deo, nec ex natura, sed ex libertate procedit inordinatus actus eorum : ergo videtur, quod ita peccent sicut non damnati.

4. Adhuce, Si aliquis sibi necessitatem facit peecandi per illicitum actum, in secundo actu non excusatur, sed duplices meretur maledictiones : sed hoc modo necessitatem sibi procuraverunt damnati : ergo ex obstinatione non excusantur, sed duplices merentur maledictiones.

5. Adhuc, Non debet esse melior status damnati, quam non damnati : sed si non possent peccare, melior esset status ille, quam iste in quo peccare possunt : ergo videtur, quod peceare possunt.

6, Adhuc, Causa assignatur a Sanctis, quod Lamech plus peccavit quam Cain : quia visa poena ejus se non correxit : ergo maxime peccat ille qui experta pcena propria a peccato non retrahitur, id est, ab inordinata voluntate : sed tales sunt damnati : ergo ipsi maxime peccant.

In contrarium hujus est, quod 1. Numquam aliqua culpa extenditur ultra. sententiam condemnationis culpe cjusdem : sed damnati sententiam suae damnationis acceperunt : ergo ultra illam non extenditur culpa : ergo nec peccant in inferno.

2. Adhuc, Malum et peccatum (ut dicit Augustinus) ordinatur per divinam justitiam, quia aliter aliquid inordinatum remaneret in hoc mundo : sed quod ordinatur, necesse est ut statum et finem habeat ultra quem non progrediatur : ergo et peccatum damnatorum necesse est, quod accipiat linem : sed finis ille congrucntius imponi non potest quam in morte, quando incipit ordo justitia condemnantis : ergo non ultra peccant in inferno.

Responsio. Dicendum, quod mali homines vel anime non peccant in inferno, sicut ullime probant objectiones.

Ad erimum dicendum, quod inordinatus actus quandoque est ut poena, quandoque ut culpa. In libera enim voluntate est ut culpa : in obstinata autem ex condemnatione justitiae est ut poona, et sic est in damnatis.

Ad aliud dicendum, quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet immobilis voluntas a malo concepto ex pertinacia solius malitia, et immobilis voluntas a malo concepto ex confirmante justitia. Et primo modo non excusat, sed accusat. Sed secundo modo, quia ita est quod ordinavit justitia divina, quod quidquid finaliter vult libera voluntas, quod ab illo averti non possit mortem : et ideo mali a malo concepto non avertuntur : et ideo dicitur, Ezechiel. xxx, 27: "Descenderunt ad infernum cum suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum". Haec autem obstinatio pena est, non culpa.

Ad aliud dicendum, quod justitia divina facit ut infligens istam obstinationem, sed impii ut causa meritoria : sicut et mortem facit justitia divina infligens, sed ut causa meritoria impii manibus et verbis accersierunt illam'. Et est simile sicut fur primo voluntarie contrectat rem alienam,et cum damnatur, ad ostensionem Jjustitiae judicis ligatur immobiliter super collum ejus, ut separetur ab eo etiam invito.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de illis peccatis quorum unum inducit in aliud, sicut ebrietas in fornicationem vel homicidium. Sed hic non est sic : quia voluntatis immobilitas causatur ex inflictione pane.

Ad aliud dicendum, quod non est locus emenda, ut dicit in Littera: et ideo peena ibi experta non aggravat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1