Articulus 2
Articulus 2
An daemones peccent apud inferos ?
Et videtur, quod sic: quia 1. Dicit Damascenus, quod oportet scire,quod illud quod in Angelis est casus, hoc est in hominibus mors: quia sicut Angeli post casum non sunt susceptibiles penitentiz, ita nec homines post mortem. Ergo videtur, quod propter istam obstinationem etiam eis non debet imputari peccatum quod modo committunt.
2. Adhuc, A Domino condemnatus est dwmon in toto, et homo in parte, scilicet in anima : si ergo condemnatio facit, quod non debet homini imputari peccatum, multo magis facit, quod non debet imputari demoni.
3. Adhuc, Non potest corrigere voluntatem : sed quod non potest aliter esse, non habet laudem vel vituperium, ut dicit Tullius: ergo injustum est, ut videtur, si sibi hoc imputaretur in peccatum.
In contrartum est, quod auctor mali non debet esse melioris conditionis quam persuasus in malo: sed video, quod homo jam est persuasus in malo a demone, et imputatur homini tale peccatum : ergo multo magis demoni debet imputari.
Ad voc dicendum, quod utraque pars opiniones habet pro se: et in secundo Sententiarum plus quam hic invenitur de ista questione. Videtur tamen tutior esse via dicentium, quod peccent usque ad diem judicii, quando finalem quoad majorem penam et carcerem accipient condemnationem: et tunc amplius peccare non poterunt.
Ad primum autem dicendum, quod non est simile : quia homo post mortem non accipit tempus ex casu, sed demoni hoc tempus datum est, quo exerceat electos : et ideo in illo tempore crescit sibi peccatum et etiam pena. Ex dicto autem Damasceni non intelligitur aliud, nisi quod in hoc similes sunt, quod insusceptibiles sunt peenitentia.
Ad aliud dicendum, quod non habet adhuc finalem condemnationem, ut homo habet finalem in anima et in corpore, licet secundum alteram partem poenam homo adhuc non sustineat.
On this page