Articulus 11
Articulus 11
An beati videant omnia quae aguntur in creaturis?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante medium : "Quia gut Dei claritatem vident, nihil in creatura, etc."
Queruntur autem duo. Primum est de veritate dicti quod dicit. Secundum est de sensibus corporis gloriosi, scilicet de visu, et aliis quibus utentur Sancti in patria.
Videtur enim primum falsum : quia 1. Omnes vident claritatem Dei : nec tamen unus videt quod alius : ergo non omnes vident omnia quae aguntur in creaturis.
Responsio. Dicendum, quod visio dupliciter accipitur, scilicet ex parte objecti, et ex parte medii per quod est visus. Ex parte objecti non omnia videt qui Dei claritatem videt, sed videt tot, quot Deus vult ei manifestare. Ex parte autem medii nihil est quod non videat, qui Dei claritatem videt : quia Deus est medium sufficienter demonstrans quidquid est creatum vel increatum.
On this page