Articulus 10
Articulus 10
An boni et mali videbunt se invicem?
Videtur autem, quod semper se invicem videre debeant : quia 1. Ex hoc mali amplius torquentur, sicut dicitur, Sapient. v, 2 Videntes turbabuntur timore horribili, etc. Et, Michee, vir, 10 : Adspiciet inimica mea, et opertetur confusione. Kt, Psal. cx, 10: Peecator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet.
2. Adhuc, Post diem judicii potius deberent mali videre bonos, quam e converso : quia mali est amplius ledi in bonis aliorum visis : et hoc competit statui damnatorum : boni autem cordis et bene ordinati est ledi in malis alioum : ergo visa pena malorum cum optime sint dispositi boni, per compassionem offuscabitur beatitudo ipsorum.
Responsio. Dicendum, quod sicut dicitur in Litera, ante. judicium utrique alios vident, et post judicium boni tantum vident malos : quia nec etiam tune videre bonos digni habebuntur.
Ab opsectum dicendum, quod ita tune gravabuntur poenis, quod intentio eorum nusquam ad aliud quam ad poenas converti potest : et ideo claudetur eis cogitatus de praemiis bonorum in coelo.
Ad suiup dicendum, quod tunc natura glorificabitar, ita quod nec pati, nec compati potest : compati enim non est natures perfecte, sed potius imperfect et passibilis, et illus est bona dispositio.
On this page