Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT X.

Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
1

Sed secta eorum qui se nostro tempore erexerunt in sententia de lumine, plura continet figmenta et plures errores. Isti enim dicunt lumen esse corpus, cujus esse est continue generari et fieri: et dicunt esse corpus formale et spirituale, cujus dicunt esse convenientiam tam cum corpore quam cum incorporeo spiritu. Cum corpore quidem convenit, ut dicunt, quia situaliter implet mundum: cum incorporeo autem, quia est indivisibile. Ut melius intelligatur, etiam subjiciunt exemplum, dicentes materiam primam es sentiales habere partes, quae sunt substantiae, quas non confert ei quantitas, sed habet eas ante quantitatem, sed quantitas addita materiae discindit partes inventas in materia, et dat eis situm, ita quod una est juxta aliam in situ, et una ante aliam, et una subtus, et alia supra, quorum nihil habuerunt partes materiae ante quantitatem, sed tunc habuit unam partem quasi sub alia et non juxta aliam. Ita dicunt quantitatem perspicui sive perspicui corporis se habere ad substantiam quae est lux vel lumen, quae quidem substantia corporea est, ut dicunt, sed situm et quantitatem non accipit nisi ex eo in quod descendit: in se autem substantia indivisibilis est. Si autem objicitur istis quod corpus est quod habet tres dimensiones, sicut dicit Euclides, dicunt quod hoc est corpus in genere quantitatis, sed ante illud est corpus in genere substantiae, de quo etiam diximus in libro Physicorum, quod est subjectum in physicis, quod non habet dimensiones terminatas, sed potest habere quascumque: et in genere corporis naturalis primum secundum esse, licet secundum rationem non sit primum, est lux et lumen, ut dicunt isti: et quia sic simplex corpus est, dicunt quod cum quolibet alio corpore potest esse, et est in eodem loco propter suam formalitatem. Et si quaeratur ab his, quae sit necessitas hujus corporis in naturis, dicunt quod quemadmodum necessarium est esse in naturis unum primum, quod movetur tantum, quod est materia prima, quae non movet aliquid, sed movetur ab omnibus quae movent in natura: sic etiam necessarium est esse unum corpus movens, et hoc est coeleste corpus. Cum autem secundum se non tangat materiam, oportet ab ipso fieri corpus progrediens ex ipso continue, quod agit in materiam tangendo eam: et cum movens et mobile sint diversae essentiae, oportet quod istud corpus diversae sit essentiae ab omni materia generabilium et corruptibilium: et hac ratione dicunt lucem pri mum esse in genere substantiae et esse corpus simplicissimum, quemadmodum formae cum quolibet corpore est in eodem loco.

2

Addunt autem adhuc dicentes corpus non effici nisi a corpore, et cum suppositum sit lucem esse moventem ad generationem corporum, dicunt oportere ipsam esse corpoream substantiam: quia aliter corpus causaretur a non corpore, quod est inconveniens in physicis. Adhuc autem dicunt nihil secundum esse figurari nisi corpus: videmus autem figurari lucem in figura sphaerae. Amplius radii egredientes a corpore luminoso distincti videntur: nihil autem distinctum cernitur in natura nisi corpus. Adhuc autem quod procedit a corpore, aut est corpus, aut non est corpus. Si est corpus, habetur propositum. Si vero non est corpus, tunc oportet quod sit forma corporis. Aut ergo forma accidentalis, aut substantialis. Et si diceretur forma substantialis esse, tunc sequeretur formam substantialem egredi extra suam propriam materiam, quod est absurditas. Si autem accidentalis forma, aut est accidens per se, vel accidens per accidens. Et si est accidens per se, tunc est inseparabile a suo subjecto: et hoc non videmus, quoniam nos invenimus in pluribus subjectis. Si vero sit accidens per accidens, tunc oportet ad hoc quod reducatur ad aliquid quod est per se subjectum: quia accidens per accidens reducitur ad accidens per se: et tunc sequitur id quod prius. Praeterea accidens secundum hoc movebit ad esse omnium quae physice generantur, quod est valde absurdum: ergo relinquitur quod sit corpus. Haec et hujusmodi inducere consueverunt quidam lucem esse corpus dicentes. Adhuc autem dicunt lucem multiplicatam divaricare et disgregare aerem et calefacere et ignire, sicut in speculis apparet, quae omnia non nisi corpus efficere potest.

3

Nos autem istam opinionem plenam esse erroribus reputamus, nec fuit inventa propter veritatem rei, sed potius propter amorem defendendi quosdam Antiquos qui radios corpora esse dixerunt. In contrarium autem hujus opinionis est, quod dicunt lucem esse corpus simplex: et tunc oportet quod sit aliquod simplicium: et quodcumque est, illius motum habebit: et hoc non est verum, cum videamus ipsum nec circulariter moveri, sed recte ad diametrum diffundi: et cum movetur recte, movetur in omnem partem ad quam recta linea trahi potest a luminari primo, quod non facit aliquod simplicium quae habent motum rectum: nisi forte velint fingere, quod sex sunt corpora simplicia.

4

Adhuc autem fabulosum est quod dicunt, hoc corpus esse indivisibile: aut enim est indivisibile habens situm, aut non habens situm. Et si habet situm, nulla est differentia sui ad punctum: indivisibile enim mobile necessario habet situm: et hoc necessario est punctum, sicut supra et in Physicis propositum est. Si autem non habet situm, tunc nec corpus est, nec corporis aliquid: quia omne illud quod est corpus vel aliquid corporis, situm habet. Adhuc autem unde venit ei quantitas qua diffunditur per totum hemisphaerium ? Si dicatur quod ab aere, tunc non habet quantitatem nisi alienam, sicut habet forma situalis quantitatem sui subjecti: et tunc per hoc non probatur quod sit corpus, sicut nec albedo corpus est habens longitudinem et latitudinem per accidens in subjecto. Si autem habet quantitatem potentia quae reducitur in actum quando implet hemisphaerium, tunc quaeratur quid educat eam de potentia ad actum: illud enim aliud erit ab ipso: et si fingendi detur licentia, non erit fingere quid sit educens. Adhuc autem cum lumen habens quantitatem implentem hemisphaerium, iterum in indivisibile colligitur: quaeratur et quo agente fit istud ? non enim amittit quantitatem quam habuit nisi aliquo redigente ipsum ad indivisibilitatem. Isti etiam dicunt lumen esse corpus quod partem habet sub parte, et partem in parte, et non partem juxta partem. Et hoc figmentum non est intelligibile, quia cum dicit quod habet partem sub parte, praepositio notat situm unius partis sub alia: et si habet situm, non est indivisibile, et hoc contra hypothesim. Dicere autem quod habet partem in parte, nihil omnino est: quia pars non potest intelligi esse in parte, nisi per identitatem essentiae unius cum alia: sic idem erit in seipso, quod in nulla re intelligi potest vel esse potest, sicut probatum est in IV Physicorum. Adhuc tota lux est indivisibilis: et pars est minor toto: ergo aliquid est minus indivisibili: et sic indivisibile erit divisibile necessario. Visus autem testatur errorem istius non opinionis, sed fatuitatis: eo quod nos videmus lumen implere totum hemisphaerium: et hoc est omnino concedendum. Ista autem stultitia multa reputat non esse inconvenientia, quae in tota philosophia impossibilia sunt, sicut quod duo corpora sint in eodem loco, et quod aliquid sit indivisibile, et quod totum sit essentiale parti, et multa alia irrationalia quae ab istis asseruntur.

5

Quod autem isti dicunt de materia, nos determinasse meminimus in primo Physicorum, ubi diximus quod materia ante quantitatem nullam habet partem nisi in potentia, neque habet partem in parte, nec partem juxta partem. Et quod dicunt de primo movente, ridiculosum est. Primum enim movens materiam generabilium et corruptibilium est coelum, cujus lumen est qualitas instrumentalis: et, sicut superius diximus de calore naturali, quod prout est instrumentum animae vegetabilis, habet multas virtutes ex anima quas non habet ex propria natura, ita dicimus quod lumen multas habet virtutes in quantum est instrumentum corporis coelestis moti per intelligentiam: et ideo in talibus virtutibus existens efficit corpora generabilia et corruptibilia: et sic corpus non efficitur a non corpore, sed a corpore coelesti per instrumentum quod non est corpus, sed habet in se vir tutem corporis et intelligentiae quae movet corpus. Et quod dicunt lucem figurari sphaerice, dicendum quod hoc est verum: quia quod generatur a sphaerico, necesse est in forma sphaerica generari, sicut etiam diximus in III Meteororum: lumen autem egreditur a corpore luminoso sphaerico, et a quolibet puncto ejus, et ideo habet sui generantis formam: habet tamen eam in perspicuo cui innititur, et non in propria essentia. Et quod dicunt radios esse distinctos secundum formam vel visum, dicendum quod radius materialiter est rectitudo illuminata, quae est perspicui pars quaedam. Unde illud perspicuum super quod manat lumen, dicitur radius: et si radius vocatur linea visualis quae est aer cum lumine, tunc corpus est, sed non est corpus, quod sit habens materiam distinctam a materia perspicui: haec enim positio fere sumit semper aliquid inconvenientius ad probandum illud quod probare intendit. Aliud autem quod dicunt, quod illud quod procedit a corpore, aut est corpus, aut non-corpus: dicimus quod lumen non est corpus, sed est forma et qualitas corporis: et est comparabile hoc ad duo subjecta, quorum unum est subjectum ejus et causa: in illo semper est: et hoc est corpus luminosum. Aliud autem est subjectum ejus tantum, et hoc est pervium: et ideo illud aliquando est sine lumine, sicut calidum comparatur ad ignem sicut ad subjectum et ad causam, et alia calida sicut ad subjectum tantum. Et quod dicunt de divaricatione sive disgregatione, ridiculosum est: quia etiam color divaricat et disgregat, et tamen non est corpus: per quam autem naturam lumen eliciat calorem, diximus in libro Coelo et Mundo. Ista igitur sufficiant ad hujusmodi fatuitatis confutationem.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT X.