Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XI.
Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.Qui autem dicunt lumen esse formam substantialem ex qua substantificatur omne quod generatur, habent debiles pro se rationes: visum enim est eis, quod lux sit forma substantialis primi corporis luminosi, cum enim hoc sit movens, videtur quod per formam sibi propriam movens sit: et haec est essentialis forma. Adhuc autem si esset accidentalis, tunc haberet ante se aliam substantialem, et non esset forma prima movens. Adhuc autem accidens non est forma substantiae, sed potius e converso: multae autem substantiae fiunt per lucem.
Similiter autem et illa opinio quae dicit lucem esse substantiam spiritualem, in multis consentit illi opinioni quae dicit ipsam esse corpus spirituale, quod cum quolibet alio corpore est in eodem loco: et in multis rationibus inductis pro illa opinione innititur. Causa autem specialis quare sic isti dicunt, est quia vident visum esse continuum, ut dicunt, usque ad coelum: in quo spatio sunt corpora diversa: oportet igitur quod aliquid sit continuans inter ea: hoc autem dicunt esse substantiam spiritualem superioris corporis, quae non est alterius naturae quam sit lux. Isti idem dicunt naturam diaphani quae est in aere et in aqua, et in coelesti corpore, esse quoddam de natura superioris corporis, et quoad hoc dicunt, quod coelum est corpus quod penetrat in omne corpus, et continuat inter ea. Dicunt autem hoc fore Aristotelis sententiam, qui dicit quod natura diaphani est in igne et in aere et in aqua ex communicatione cum perpetuo superiori corpore: eo quod non posset habere communicationem cum corpore coelesti aliquid inferiorum corporum, nisi aliquid superioris esset in inferioribus, eo quod probatum est coelestis corporis nec esse unam materiam, neque unam formam, neque unum motum. Cum igitur communicent cum eo inferiora, oportet, ut inquiunt, et sic communicare, quod aliquid superioris corporis sit in inferiori: de hoc enim superiori dicit Aristoteles quod unum et idem est in natura perspicui cum inferioribus. Cum autem isti dicant de lumine, quod sit substantia spiritualis, dicunt tamen quod est in genere corporis: sed propter hoc dicunt quod est spiritualis substantia, quia proprietatem et naturam habet incorporeae substantiae in hoc quod penetrat per corpora, et corpora non cedunt ei. Hujus autem causam esse dicunt, quod deprehensum est nihil esse lucem per essentiam, nisi nobiliores partes diaphani congregatas: diaphanum autem est substantia spiritualis in genere corporis: et ideo etiam lucem talem substantiam fore oportet. Haec igitur opinio etsi verbi differat ab illa quae secundo inducta est, in re tamen prorsus est eadem. In tantum autem jam isti extenderunt dicta sua, quod dicunt spiritus praecipue animales qui sunt in animalibus, esse de ipsa natura corporis coelestis, quemadmodum et lumen, eo quod moventur in omnem corporis partem, sicut lumina in mundo. Dicunt etiam isti quod media sensuum habent duas operationes: operationem scilicet naturae, sicut quando aer commotus scindit ligna: et operationem animae, quoniam spiritualiter recipit sensibilium formas et immutat organa sensuum ad sentire. Et hanc operationem spiritualem in omni medio sensuum attribuunt substantiae spirituali, quae est lux orbis immixta elementis. Hujus autem rationem esse dicunt, quia sensibilia circulariter fiunt, sicut sphaera luminis: et quia esse non potest quod duae differentes operationes elementi alicujus ad unum principium reducantur: operationes autem sensibilium spirituales non potest aliquis reducere ad qualitates primas activas et passivas, quae sunt in elementis: et ideo, ut aiunt, oportet eas reduci ad aliquid orbis quod est in eis in quantum sunt media sensuum. Adhuc dicunt hujus aliquam esse causam et rationem: quia scilicet nulla qualitas elementalis agit, nisi ad esse materiale formae, et agit unum per se tantum: medium autem habet formas sensibilium secundum esse spirituale, et non habet unam tantum, sed omnes: oportet igitur quod agens hoc sit substantia corporis naturalis et spiritualis, quae multa agit et secundum esse spirituale, ut dicunt.
Quarta vero opinio, quae magnorum fuit, scilicet Avempacis et suorum sequacium, et quae penitus his contraria, est quod lux nihil omnino esset secundum esse, sed esset quidam color formalior et nobilior inter colores: et ideo vocavit ipsam esse coloris evidentiam, sive coloris manifestationem. Causa autem dicti fuit, quod unius sensus qui vere unus est, unum oportet esse sensibile secundum genus proprium vel proximum: hoc autem genus est color in visu: oportet igitur lumen esse colorem vel aliquid colorem concomitans: et in tantum processerunt isti, quod dixerunt solem esse coloratum, et colorem suum tantae esse evidentiae et manifestationis quod vincit visum, et similiter lumen esse colorem diaphani non-terminati. Adhuc autem in diaphano non terminato lumen esse coloris ostensionem, non quidem in comparatione ad visum tantum: quia sic lumen non haberet esse nisi comparationis, sed etiam simpliciter. Ex his autem quae nos superius duximus, satis improbantur opiniones hic recitatae, et praecipue ex his quae diximus in capitulis de sensibilibus in communi inductis.
Ultima autem opinio quae dicit lumen esse coloris manifestationem et esse aliquid coloris, improbatur per hoc quod si est aliquid coloris, aut erit coloris in specie, aut in genere. Et si est aliquid coloris in specie, tunc haberet contrarium, quia omnis color in specie habet contrarium: et concomitans unum colorem in specie, essentialiter est contrarium ei quod concomitatur alium colorem in specie: sicut concomitatur album disgregare visum, et hoc est contrarium ad congregare visum, quod concomitatur nigrum. Si autem est aliquid coloris in genere, cum color in genere secundum esse non differat a colore in specie, color enim genus in albedine est albedo, et in nigredine est nigredo, oporteret quod lux esset secundum esse color in specie: et tunc sequeretur id quod prius. Adhuc autem alia est manifestatio albedinis, et alia nigredinis: ergo alia et alia lux, ut videtur. Haec igitur et similia sunt, quae de luce ab antecessoribus nostris dicta sunt.
On this page