Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXVII.
De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.Gustum autem eo quod est potentia passiva sicut alios sensus per suum objectum determinabimus. Dicamus igitur quod gustabile quoddam est de numero tangibilium. Et hac de causa non fit gustus gustabilis per medium corpus extrinse cum extrinsecum, quod tamen est a gus tante distinctum, ita quod non est actu pars ejus, sed ducitur eo tanquam instrumento mediali in quo percipiat sapores. Est hujus corpus humor salivalis in ore et lingua. Cum enim gustabile sit tangibile, sicut tactus non potest esse medium per extrinsecum, ita nec gustus. Gustabile est autem corpus in quo est actu humiditas, eo quod gustabile est in humido sicut in propria materia et in medio: humidum autem est de numero tangibilium. Propter quod etiam gustus formaliter differt à a tactu: quia humidum in gustu materiale tantum est, et sapor in eo est forma agens in gustum: et ideo gustus non est species tactus, sed species quaedam sensus sicut et tactus. Si enim gustus formaliter acceptus pars esset tactus, tunc non essent quinque sensus, sed quatuor quorum unus haberet plures partes. Et ideo cum dicitur gustus esse quidam tactus, intelligitur quidam tactus qui non simpliciter est tactus, sed quodammodo: quia scilicet id quod est materiales in gustu, est tangibile. Et quia humidum est propria materia saporis in qua diffunditur, et est secundum esse materiale ipsius. Et ideo si in aqua esse possemus, et permisceretur dulce aliquid cum aqua, non gustaremus dulcedinem ab aqua separatam, sicut accipimus speciem coloris, sed potius gustaremus dulce aquae permixtum simul in humido aquae extraneum lingua tangente. Et ideo tunc sensus dulcis non esset nobis per aquam sicut per medium tantum: quia in eo quod est medium tantum, non est sensibile, nisi secundum esse spirituale et intentionale: dulce autem istud esset in humido aquae sicut in materia cui corporaliter permiscetur: sicut gustamus etiam sapores in potu, qui in humido vini sunt, et cum humido gustum immutant, et non ab humido sicut a medio secundum esse intentionale accipiuntur. Color autem non sic videtur, quod misceatur medio secundum esse materiale: nec videtur sic, quod aliquid de partibus materialibus colorati defluat ad visum, sed sic, quod in medio videtur secundum esse intentionale tantum: et hoc est potius a medio accipere sensibile, quam in medio.
Et ut hoc melius intelligatur, oportet scire quod gustus non accipit speciem saporis denudatam a corpore saporoso, sicut faciunt tres sensus, de quibus dictum est, sed accipit eam in defluxu partium corporis saporosi ad ipsum: et ideo hoc quod gustatur non qualitas vel intentio est, sed corpus quod venit ad linguam: propter quod verissime gustus quidam tactus est, et indiget medio intrinseco quod est pars animalis. Est autem hoc medium non humor salivalis: eo quod ille humor non est pars animalis, sed potius linguae vel faucium extremitas, in qua diffusi sunt nervi gustativi. Humor autem salivalis est medium ad bene esse gustus, et non ad esse: quia partes corporis saporosi permixtae humido salivali, subtiliantur et fluidae efficiuntur, ut possint penetrare per seipsas ad gustum. Et ex hoc patet quod odor non est fumalis evaporatio: quia cum omnis fumus corpus sit, si odor non nisi in fumo pertingeret ad olfactum, olfactus esset quidam tactus, sicut et gustus.
Si autem aliquis quaesiverit qualiter ergo gustus dividitur a tactu, dicendum sicut prius: quoniam sapor in humido secundum actum tangit tantum humidum in quantum humidum: gustum in quantum gustus est, non immutat, sed potius sapidum, in quantum est sapidum: propter quod gustus in eo quod gustus judicium saporis est: et sic a tactu discernitur, et non est pars quaedam tactus. Et in hac sententia auctores tres concordant secundum Aristotelem et Avicennam et Averroem.
Et sic dicendo, patet quod gustus nullum medium est extrinsecum: sed tamen sicut color est visibilis et proprie agit in sensum visus, sic sapor est gustabilis et per se agit in gustum, sed non agit et perficicit perficit sensum saporis in gustu sine humi ditate actuali, sicut diximus: sicut experiri potest cum salsum agit in gustum: illud enim non agit sine humiditate: quia salsum est bene liquidum, et tactum humido dissolvitur et liquefacit linguam, et commixtum incorporaliter illi humido et agit in gustum, et non aliter.
On this page