Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VI.

Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus: et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.
1

Nunc autem redeundum est ad quaestionem quam superius reliquimus, utrum exteriora sensibilia habeant unum et eumdem aliquem motorem, qui agat in eis, quod efficiantur intentiones sensibiles, sicut intellecta habet unum et eumdem motorem qui est intellectus agens, qui agit in eis intentionem intellectualem: hoc enim consideratione dignum est, et est quaestio quam tangit Averroes, et dimittit insolutam. Fuerunt autem quidam modernorum magnae auctoritatis qui haec concesserunt propter praeinductam rationem, asserentes quod omne sensibile quod invenitur in omnibus sensibus, est unum in eo quod est intentionale et spirituale et non materiale: unum autem in multis participatum necesse est ab uno causari: hoc autem non casu illud movet ad aliud vel aliud: oportet igitur aliquem esse motorem qui movet ad hoc esse in omnibus sensibus. Adhuc autem manifestum est formam sensibilem secundum esse materiale esse in re sensata extra animam, et rem, et ibi rem afficit sua qualitate: secundum autem hoc esse non est in medio, nec etiam in anima: quia si color esset in aere sicut in colorato, oporteret quod videremus aerem esse coloratum, et oculum esse coloratum colore quem recipit: et hujus contrarium videmus: ergo secundum aliud esse est in abstractione quam in materia propria: aliquid igitur confert ei esse illud: et illud erit movens ipsum: quoniam in re non est abstractum sensibile nisi potentia: et id quod est in potentia, non educit seipsum ad actum, sicut ante diximus de visibili, sic est de aliis sensibilibus: oportet igitur ipsum habere unum aliquid movens. Adhuc autem phantasmata sunt majoris simplicitatis quam species sensibilis in materia: et tamen oportet phantasmata habere movens ad hoc quod efficiantur in intellectu possibili: oportebit igitur etiam ipsa sensibilia habere aliquid movens, ad hoc quod abstracta efficiantur in sensu.

2

Istae igitur et similes rationes sunt, quae induxerunt multos de nostris Doctoribus, quod dixerunt unum esse movens in omnibus sensibus. Sed cum debuerunt specificare quid est id, diverterunt duas in vias. Quidam enim dixerunt hoc esse lucem, propter quinque rationes potissimas. Quarum est una, quia cum movens in omnibus sensibus debeat esse unum et idem, et vident lumen esse motivum in sensu visus, dicunt ipsum oportere esse motivum in omnibus sensibus. Alia autem ratio est, quia dicunt lumen a luminoso corpore pyramidaliter et circulariter diffundi: circularem autem multitudinem vident in omnibus sensibus: quia intentiones sensibiles circa rem sensatam ad aequalem distantiam circulariter ubique generantur: et ta lem motum in inferioribus non dicunt esse nisi luminis. Tertia autem est, quia vident quod nulla qualitas inferiorum corporum agit universaliter, sed particulariter unum et non aliud, nisi forte per accidens: lumen autem quod est forma coeli, quod est corpus universaliter omnia inferiora movens, dicunt oportere esse causam universalis actionis in intentionibus sensibilibus. Quarta autem est, quia vident lumen esse in materialibus et spiritualibus ut formam, et ideo dicunt suum esse proprium quod conferat formae materiali, quod fiat intentio spiritualis. Quinta autem est quae et praecipua est cui innituntur: quia vident sensibilium esse materiale causari a qualitatibus elementorum: et ideo nullam esse qualitatem elementi, quae agat in ipso intentionem spiritualem. Nec potest dici quod sit a subjecto in quo generatur illa intentio, scilicet quod subjectum non sit aptum natum ipsam recipere nisi in esse spirituali: quia sicut supra diximus, diversitas subjecti potius est a diversitate agentis et formae quam e converso: oportet igitur quod sit ab aliqua forma agente corporis superioris: et corpus coeleste non agit in inferiora nisi per lumen: igitur lumen est quod in omnibus sensibilibus agit intentiones spirituales.

3

Alii autem antiquiores his dixerunt, quod virtus animae est agens eas intentiones spirituales: et isti sunt qui dixerunt potissimam virtutem sensus esse activam et non passivam: quorum rationes in parte supra posuimus. De hoc autem quod hic dicunt, quatuor assignant rationes aliquid probabilitatis habentes, secundum quod in eorum dictis potest deprehendi, quas tangit Avicenna Philosophus, et Alfarabius, et quidam alii. Dixerunt enim isti non esse intentionem nisi ei quod judicat de intentionibus: hoc autem esse animam: et ideo necessarium esse aliquid animae esse quod conferat formae sensibili esse intentionis: et ideo dixerunt animam habere ordinem ad omne id quod instrumentaliter obsequitur ei: et cum medium in sensu sit propter sensum, dicunt animam habere virtutem agendi in medium: et taliter fit secundum eos illud quod virtus sensibilis egreditur spiritualiter, et supponit se sensibili, et confert ei esse quasi incorporeum et quasi spirituale quo in anima effici possit. Secunda vero ratio eorum est, quod in omnibus communicantiam habent agens et patiens: incorporeum autem patiens cum corporeo agente nullam omnino habet communicationem: et ideo cum anima sit sensibile suscipiens, dicunt etiam oportere quod aliqua virtus animae sit ipsum agens. Tertiam autem inducunt rationem, dicentes animam esse magis activam quam aliquam formam corpoream: et cum forma corporis agat imprimendo speciem suam in materia sibi conjuncta, multo fortius erit verum virtutes animae sensibilis quasdam esse activas, qua aliquid de specie animae influunt objectis animae, ut possint effici in sensibus: dantque simile hujusmodi, quod virtutes vegetabilis animae nunquam adveniunt de cibo corpori cui primo non influxerunt aliquid de specie animae per quam uniri possit corpori: nec esse minus activam dicunt sensibilem quam vegetabilem, sed multo magis. Quartam autem ponunt rationem: quia dicunt sentire et judicare de sensibus esse operationem quamdam vitae: haec autem operatio non potest fieri ab aliqua forma corporali, sed ab anima ipsa. Cum igitur sensibilia secundum esse rationale sint specificantia illas operationes, et formalia in ipsis et agentia, oportet quod illud esse egerat in ipsis aliquid animae quae est principium et causa vitae.

4

Nos autem simpliciter naturalibus insistentes haec omnia falsa reputamus, et tam illud falsum dicimus in quo ambae sectae conveniunt, quam illud in quo differunt. Dicimus enim nullo modo fore necessarium unam esse causam multitudinis quae est in multis, quae secundum unam rationem non est in eis, sed secundum rationes aequivocas: esse autem intentionale et spirituale non una ratione est in sensibus: quia unum est multo spiritualius alio, quia unum afficit et medium et organum secundum esse materiale agens in ipsum, sicut est in objectis tactus. Et ea quae habent idem medium, sicut visibilia, et audibilia, et odorabilia, non habent illud medium secundum unam et eamdem naturam medii, sed secundum diversas, sicut inferius ostendemus. Et non unius rationis est esse quod habent in ipso medio, quia spiritualius esse est coloris in medio quam soni: et iterum spiritualius esse est soni in medio quam odoris. Et ideo ventus non aufert vel affert colores, sed obtundit auferendo sonos in parte et non in toto: odores autem et affert et aufert in toto, sicut dicit Avicenna: et veritas per experta attestatur. Concedendum autem esse videtur, quod aliquando et in quibusdam sensibus qui scilicet sunt per medium extrinsecum, sensibile secundum aliud esse est in re sensata, et secundum aliud in medio et in organo: sed hoc esse in nullis pluribus sensibus est unius rationis. Et si quaeritur quid conferat ei hoc esse ? videtur mihi stulta quaestio, quia nos superius ostendimus omnem virtutem activam esse per se perfectam ad agendum, sine aliquo motivo extrinseco: et ideo dico quod forma sensati per seipsam generat se in medio sensus secundum esse sensibile, cujus necessaria demonstratio est, quod ab omnibus Philosophis et ab ipsa veritate convincitur, per se sensibile esse, quod in secundo modo dicendi per essentiam suam est causa sui esse sensibilis: et ideo frustra quaeritur, quid conferat ei illud ? sicut si quaeritur, quid conferat luci lucere secundum actum ? Et quod dicitur quod id quod est in potentia, non educitur in actum nisi ab eo quod est in actu, non est dictum nisi de eo quod est in potentia causae materialis, et non de eo quod est in poten tia esse formalis et efficientis: esse enim spirituale generatur a re generante tantum secundum formam, de qua actione in hujus capituli sequentibus prosequemur. Et bene concedimus quod non est congruum quod dicatur esse a subjecto spiritualiter, quia esse intentionale quod est in medio, est multo spiritualius quam ipse aer sit, vel quam sit ipsum coelum. Hoc autem quod inducunt pro simili de phantasmatibus moventibus intellectum, omnino dissimile est: quia quae est in phantasmate, non potest dare esse intellectuale, eo quod est multo simplicius quam ipsa: et ideo indiget motore ad hoc esse abjiciendum. Forma autem corporalis per se agens, nihil supra se confert quando confert esse intentionale, sicut inferius ostendemus.

5

Opinio autem quae dicit hoc esse lumen, omnino ridiculosa est: quia qui dicit lumen esse in tenebris, indiget sensu: et tamen scimus multa sensibilia aequaliter diffundi in tenebris et in lumine. In omnibus autem suis rationibus haec opinio fere syllogizat ex puris affirmativis in secunda figura. Quod autem isti dicunt, quod lumen moveat colorem, et conferat ei esse spirituale, ostendemus falsum esse inferius, ubi de visu loquemur: ibi enim ostendemus quod color per se est motivus visus, et quod lumen non exigitur propter colorem, sed propter medium. Et quod sensibile circulariter generatur, dicendum quod hoc accidit ei per accidens, eo quod medium recipiens ipsum circulariter circumstat: quod si non circulariter circumstaret, non diffunderetur circulariter. Quod autem dicunt nullam formam inferiorem universaliter agere, falsum est omnino: quia omnis forma inferior universaliter et non particulariter agit, et multiplicat seipsam. Sic formae sensibilium se universaliter agunt: et nihil unum et idem agit omnes. Ad hoc autem quod dicunt in materialibus esse aliquid quod confert formae esse intentionale, dicendum quod forma quae est in re, aliquando agit per qualitates materiae in qua est: et tunc agit materialiter. Aliquando autem agit per se solam: et tunc agit immaterialiter: quia et ipsa est essentia immaterialis per seipsam, et non indiget in ista secunda actione nisi se sola. In prima autem indiget alia quam seipsa. Et ideo omnino oppositum ejus est, quod supponit ratio illa ab illis inducta. Quod autem ulterius inducunt esse spirituale a nulla elementorum qualitate causari, verissimum est, sed nos ostendimus unde causatur.

6

Opinio autem secunda est multo probabilior, licet pauci modernorum pauci teneant eam: erat enim illa Platonis et etiam Augustini et multorum aliorum magnorum virorum. Tamen sine praejudicio aut ego non intelligo eos, aut ipsi falsum dixerunt. Quod enim dicunt virtutem sensibilem egredi et supponere se sensibus, propter universalem ordinem quem habet ad ipsam, intelligi non potest nisi sicut egreditur virtus a magnete ad ferrum: et in veritate ita dixerunt: et pro se induxit Plato oculos fascinationis, ubi virtus egreditur ab uno fascinando ipsum: sed hoc falsum est, quia virtus illa non ingreditur nisi in suo vehiculo quod est spiritus: multoties autem spiritus non possent extendi usque ad sensibile quod multum distat aliquando, et praecipue in visu et odoratum quorumdam animalium. Praeterea etiam, sicut dixit Avicenna, spiritus egressus a corpore dissolvitur statim et continuatur aeri: dissolvetur igitur etiam virtus et peribit. Quod autem dicunt quod communicantiam habent et agens et patiens, verum quidem est, sed non oportet quod habeant communicantiam, ita quod sint ejusdem naturae et essentiae, sed quod habeant proportionem ad invicem sicut propria materia ad propriam formam, et proprium agens ad proprium patiens: et sic communicantiam habent forma sensibilis agens et sensus patiens, in eo quod sicut sensus spiritualiter patitur, ita etiam forma sensibilis spiritualiter agit in ipsum. Et quod dicunt animam sensibilem esse activam, supra ostendimus esse falsum. Nec oportet aliquo modo illud fore verum, quod licet agens sit honorabilius patiente, quod hoc agens propter hoc sit honorabilius hoc patiente. Et quod dicunt de anima vegetabili, superius est determinatum. Quod autem dicunt sentire esse opus vitae, et in illo esse formalem speciem sensibilem, dicendum quod sentire est opus vitae secundum quod egreditur ab anima, et non secundum quod specificatur a forma sensibili: non enim specificatur ab ipsa sensibili in speciem vitae, sed potius ad notitiam rei exterioris habendam.

7

His habitis, oportet nos determinare qualiter a sensibili fiat hujusmodi actio: quia aliter in incerto dimitteremus. Dicimus igitur sequendo directe Peripateticorum sententiam, qui dicunt communiter quod cum dicitur sensibile esse per se, sicut color, et odor, et sonus, et hujusmodi, quod hoc est secundum modum dicendi per se in primo Posteriorum determinatum: et hoc est quando subjectum est causa praedicati, sicut quando dicitur homo risibilis vel disciplinabilis: oportet igitur quod color et odor et sonus et caetera sensibilia per proprias operationes aut essentias, causa sint sensibilitatis et sensus secundum actum facti: non ergo adhuc habent motivum aliquod extrinsecum. Dicimus autem aliud esse agens formam in materia, et aliud agens formas tantum: agens enim formam in materia, in qua ipsa ligata cum materia habet esse materiale, est agens quod transmutat materiam, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum: agens autem formam tantum, non est agens materiale, sed potius ipsa forma: et sic agit se per hoc quod ipsa est essentia simplex suiipsius multiplicativa: et sic omnis forma multiplicat intentionem suam: et cum forma sit essentia simplicior omni corpore, non potest inveniri aliqua forma corporalis quae posset ei esse intentionale conferre: et quia quidam ignorarunt quod forma in eo quod forma sic multiplicat se, dixerunt quod oporteret eam habere agens praeter ipsam. Et quidam existimabant propter hoc quod forma simplex, et sic agendo se quasi efficitur ubique, aestimabant quod non multiplicat se, sed est ubique per essentiam: et de hac opinione quia subtilis est multum, non possumus facere mentionem nisi in tertio libro. Et quod hic determinamus, hoc est, quod forma sensibilis multiplicat in esse sensibili aut spirituali, et sufficit sibi ad hoc: et sic omnis forma in propria et essentiali actione sibi sufficit. Haec autem sententia quasi pro fundamento poni dicit in hac scientia, quia ex ipsa infiniti circa opera et passiones animae eliduntur errores. Jam autem patet quod duplex esse habet forma: unum simplex et spirituale, quod habet in abstractione quod fit a simplici agente quod est forma rei: alterum autem materiale in re, in qua est per agens generans non simplex, quod agit eam educendo de materia per generationem.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VI.