Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT V.
De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.His igitur praelibatis, dicendum est de objectis uniuscujusque sensus primo in communi, quia de communibus proprie est speculatio. Dicitur autem in communi sensibile tripliciter. Duo quidem dicimus per se sentiri: unum autem secundum accidens. Quando autem dicimus per se sentiri aliquod sensibile, volumus intelligere per se quando subjectum est causa praedicati, hoc est, quod per propriam naturam et essentiam causa est immutationis sensus, eo quod ipsum est quod habet inferre passionem sensui: diximus enim quod sensus generaliter est potentia passiva, et sentire generaliter pati: diximus enim saepe in libris naturalibus praehabitis, quod non quodcumque agens infert passionem cuilibet patienti, sed oportet esse communicationem naturae inter proprium agens et proprium patiens: et tunc dicemus quod illud est essentiale sensibile, quod suam propriam essentiam, vel intentionem essentiae, deprehendet in sensus organo. Haec autem sunt duo: cum enim omnes formae sensibiles sint etiam formae situales, et quae habent quantitatem per accidens, statim impenditur quod calor in oculo non recipitur sine quantitate, et his quae sunt quantitati annexa essentialiter: et ideo sensatum per se, dividitur in duo: quorum unum quidem proprium est, quod sic convenit uni sensui quod non convenit alii, sicut coloratum in quantum coloratum in nullum agit sensum, nisi in visum: sonus autem in auditum et non in alium sensum. Aliud autem est sensatum quod ideo per se sentiri dicitur, quia sua intentio in sensu imprimitur conjuncta sensibili proprio: et hoc est proprium et proximum subjectum sensatae speciei, quod est magnitudo, in qua ut in subjecto proprio est omnis qualitas sensibilis. Et proprium quidem subjectum sensibile duo habet in se quae faciunt ipsum proprium. Unum quidem dictum est, quod scilicet non convenit ipsum altero sensu sentiri, nisi illo cujus est proprium activum inferens ei passionem: et cum non agat in sensum nisi intentionem propriae formae, sequitur quod sensum non convenit errare circa proprium sensatum. Dicitur autem sensatum proprium duobus modis. Uno quidem modo secundum quod est in re sensata in qua est secundum esse materiale. Alio autem modo secundum quod est receptum in organo sensus: secundum enim quod est in re non semper judicatur de ipso: quia etiam per hoc esse non habet agere in sensum, sicut nos inferius ostendemus: sed ponamus per esse quod habet in abstractione, secundum quod esse primum est in medio, et postea in sensus organo: et multae variationes possunt fieri circa esse suum quod habet in abstractione, tam in medio quam in organo: quoniam si contingat aerem qui est medium in visu esse humidum multum, forte videbitur album esse perfusum rubore vel croceitate: et si forte pupilla sit infirma, ex humore in oculum defluente alterabit esse coloris quod habet in abstractione, sicut diximus in tertio Meteororum in tractatu de iride: et haec non sunt error sensus in sensibili proprio: quoniam sensibile proprium revera tale esse habet in abstractione, licet non habeat tale esse in subjecto in quo est secundum esse materiale, quod habet in materia. Patet igitur sensum circa sensibilia propria non errare: sic enim est visus coloris, et auditus soni, et gustus saporis, qui humor a Graecis vocatur, eo quod in humido semper sentitur. Tactus autem plures habet differentias quae non ad unum proprie rationis genus reducuntur, tamen in unaquaque judicat de illis et non decipitur. In compositione tamen sensibilium magna frequenter est deceptio, sicut quidem est quod est coloratum ut utrum croceum sit mel, aut cholera citrina, aut ubi est coloratum, aut quid est quod sonat, aut ubi sonat, et sic de aliis. Et hujus causa, ut infra dicemus, est quia sensus proprius non habet componere, sed aliqua superior potentia: et illius est error. Haec igitur sunt sensata propria.
Communia autem, sunt sicut diximus, quorum essentiae vel esse secundum intentiones suas vere sensibus imprimuntur, et illae sunt sicut magnitudo in qua sunt sensibilia: et cum magnitudo sit terminus naturalis corporis, et terminata quantitas sit figura, oportet etiam figuram esse sensatum commune: trigonum enim vel quadratum est quod imprimitur oculo in videndo et tactui in tangendo. Quia autem numerum cognoscimus divisione continui, et continui est essentialiter dividi, ideo oportet numerum etiam esse sensatum commune. Magnitudo autem non dividitur solum per essentiam, sed etiam per motum, eo quod motus non habet ante et post nisi per ante et post in partibus magnitudinis: et ideo oportet etiam motum esse sensa tum commune. Et quia opposita sunt ejusdem potentiae, ideo etiam est sensatum commune: et sic igitur sunt quinque communia, motus, quies, numerus, figura, et magnitudo, nec dicuntur ista communia, eo quod quodlibet eorum aequaliter ab omni sensu percipiatur: sed quia quodlibet istorum probatur percipi pluribus sensibus, et non uno solo sensu, quoniam in veritate motus et quies et numerus omnibus sensibus percipiuntur, sed quantitas et figura, tactu et visu, ista autem sensata communia dicuntur per-se-sensata, secundum quod per se opponitur ad id quod est per accidens, et non sic secundum quod per se opponitur ei quod est non primo. Impossibile enim est, quod idem passivum numero, habeat activa diversa secundum genus. Constat autem quod color et magnitudo diversa sunt genere: et ideo sensatum proprium est quod agit in proprio sensu: et hujusmodi sensatum magnitudinem habet et figuram, etc.: ideo recipiuntur etiam illa non per accidens, sed propriae eorum intentiones imprimuntur in organo sensus.
Sed secundum accidens sensibile est, quod propriam essentiam in sensum non imprimit, nec primo, nec secundo, sed cum sensibili proprio, et communi accipitur, et non sine aestimatione vel cogitatione, sicut sunt intentiones de quibus in tertio gradu abstractionis diximus, sicut quod hoc album est Diaris filius, vel hoc nigrum est amicus, vel homo, vel animal: sicut videt ovis quod hoc pilosum est lupus, et hoc pilosum est canis, et unum aestimat amicum, et alterum inimicum. Secundum autem hanc doctrinam cognoscitur distinctio sensibilium, quae secundum quorumdam malam doctrinam valde est manifesta, sed errores talium transivimus brevi tatis causa cui studemus. In hoc enim quod tale est, quod secundum se nihil de intentione suae essentiae imprimit in sensum, secundum se sentiri nihil potest, sed sentiri per accidens: quia albo accidit quod sit ei conjunctum: et ideo organum sensus a tali sensibili nihil patitur omnino: quia natura hominis non est sensibilis per propriam essentiam, sed intelligibilis. Secundum se autem sentiuntur quae intentiones proprias imprimunt in sensum: et haec sunt ad quae ipsa organa sunt vel habent apta nata ex primis suis componentibus.
On this page