Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XI.

Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.
1

Nos autem dissentimus in paucis ab Averroe, qui inducit istam quaestionem in commento super librum de Anima. Cum omnibus enim aliis fere Philosophis convenit Averroes in hoc quod dicit intellectum agentem esse separatum et non conjunctum animae: et tunc supponit istam propositionem, quae etiam necessaria est, quod omne quod est separatum et efficitur conjunctum, habet aliquam causam suae conjunctionis: et tunc quaeritur quae sit illa causa conjunctionis per quam intelligentia agens formaliter conjungitur possibili ut sic anima efficiatur intelligens substantias separatas ? Nos autem in dictis istis nihil mutamus nisi hoc quod etiam Aristoteles mutasse videtur, quoniam dixit quod in omni natura in qua est patiens, est etiam agens: et ita oportet in anima esse has differentias: per hoc enim videtur nobis: nec de hoc dubitamus, quin intellectus agens sit pars et potentia animae. Sed tunc dicentes eum esse partem, erit quidem animae semper conjunctus sicut pars: sed lumen ejus quo operatur intellecta, licet hoc non semper actu conjunctum intellectui possibili: quia etiam est separatus, ut dictum est superius. Convenimus enim cum omnibus Peripateticis, quod intellectus agens magis est separatus quam possibilis. Iterum convenimus cum eis quod separatum non conjungitur nisi causam habeat suae conjunctionis. Et his duobus suppositis accipimus alia duo ab Alfarabio, quorum unum dicit in libro suo de Anima, et alterum in X Nicomachiae suae quae est ethica, nichomachica dicta apud nos. Idem autem quod dicit in libro de Anima est, quod intellectus duas habet operationes, quarum una est facere intellecta denudando ea a materia, et altera intellecta intelligere, et discernere magis differri habet per primam istarum operationum quam per secundam: quoniam primam habet per seipsum solus, et secundam habet communem cum caeteris potentiis passivis. Id autem quod dicit in X Ethicae, est quod fiducia philosophantis est non conjungi agenti intellectum ut efficienti, sed etiam sicut formae: et explanat hoc, dicens quod intellectus agens cum agit et creat intellectum in nobis, est ut efficiens conjunctus nobis tantum: eo quod tunc agit operatione sibi substantiali per quam diffinitur, et agit sine nobis coagentibus, licet agat in nobis intellecta quae facit: sed intelligere nostrum opus per intellectum nobis conjunctum. Et si fiducia felicis philosophantis felicis est conjungi intellectum sicut formae, tunc conjungetur ei ita quod ipsum intelligat homo felix in actu felicitatis: forma enim est per quam operamur hoc opus quod nostrum est in quantum homines sumus.

2

Et si forte diceretur, quod haec conjunctio secunda est impossibilis, refellitur hoc per hoc quod nos videmus animas felicium sicut quando perficiuntur animae eorum secundum optimum statum sapientiae, quando videlicet sapiunt divina quae sapit Deus, et habent delectationem in his: per effectum igitur probatur quod haec conjunctio erit hic in multis, et est possibilis. Sed nobis adhuc deest modus et causa conjunctionis. In causa autem quam inducemus et modo convenimus in toto cum Averroe et cum Avempace, in parte cum Alfarabio, dicentes quod intellecta speculata dupliciter fiunt in nobis. Quaedam enim fiunt in nobis per naturam, ita quod non accipimus ea per aliquod vel ab aliquo doctore, nec per inquisitionem invenimus ea, sicut sunt dignitates demonstrationum propriae, qualiter sunt prima et vera ante quae omnino nulla sunt, quae non scimus ex sensu, nisi in quantum terminos cognoscimus: notitia autem terminorum non facit notitiam principiorum nisi per accidens. Quaedam autem speculata fiunt in nobis per voluntatem: quia videlicet studemus inveniendo et audiendo a doctore: et haec omnia fiunt intellectu agente influente eis intellectualitatem, et faciendo haec intellecta esse secundum actum intellectus agens conjungitur nobis ut efficiens: et quia in omnibus his influit intellectualitatem et denudationem, sunt omnia sibi similia in hoc quod separata sunt et nuda: et ideo in omnibus his accipit continue intellectus possibilis lumen agentis, et efficitur sibi similior de die in diem: et hoc vocatur a Philosophis moveri ad continuitatem et conjunctionem cum agente intellectu: et sic cum acceperit omnia intellecta, habet lumen agentis in formam sibi adhaerentem: et cum ipse sit lumen suum, eo quod lumen suum essentia sua est, et non extra ipsum, tunc adhaeret intelle ctus agens possibili sicut forma: et hoc sic compositum vocatur a Peripateticis intellectus adeptus et divinus: et tunc homo perfectus est ad operandum opus illud quod est opus suum in quantum est homo: et hoc est opus quod operatur Deus: etiam hoc est perfecte per seipsum contemplari et intelligere separata: et iste modus et ista conjunctionis operatio concordat cum Aristotele in X Ethicae suae, ubi fere dicit ista, et praecipue concordat cum Eustratio et Michaele Ephesio, qui fere in hunc sensum exponunt Aristotelem ibidem. Colligitur enim ex his, quod intellectus agens tribus modis conjungitur nobis, licet in se et secundum essentiam suam sit separatus: a natura enim conjungitur ut potentia et virtus quaedam animae, sed faciendo intellecta speculata conjungitur ut efficiens: et ex his duabus conjunctionibus non est homo perfectus ut operetur opus divinum: tandem conjungitur ut forma, et causa conjunctionis ejus est intellectus speculativus: et ideo oportet esse speculativum ante adeptum: et tunc homo perfectus et divinus effectus est ad suum opus in quantum homo et non in quantum animal est perficiendum: et sunt gradus in intellectu speculativo quibus quasi ascenditur ad intellectum adeptum, sicut per se patet cuilibet. In hoc autem modo prior est potentia intellectus quam actu intellectus: et hoc est quod saepe superius diximus, quod possibilis prior est tempore in unoquoque individuo, quod habet utrumque intellectum: sed actu autem dictus intellectus est simpliciter prior. Et hoc usu patet, quod intellectus agens prout est adeptus ut forma ingreditur ab extrinseco in homine, ut dicit Aristoteles in XVI libro Animalium.

3

Ex his facile patet omnium dubitationum solutio. Quod enim timuerunt quidam in hac scientia, quod videlicet ex corruptibili et generabili secundum dicta fieret unum: cum ex agente et speculativo et possibili fiat unum sicut dicto modo sicut ex materia et forma: nos vero non in totum verum esse dicimus, quod possibilis sit corruptibilis, sed potius separatum et incorruptibilem, sicut separatus et incorruptibilis est intellectus agens, sicut patuit ex prius habitis. Licet autem speculativus sit generatus ex potentia, attamen, sicut superius diximus, ex subjecto eo quod possibilis intellectus non habet aliquam transmutationem, nec omnino fit unum sicut ex tribus sicut ex materia, sed solus possibilis intellectus est non quidem materia, sed ut materia quaedam: ad ipsum autem unitur agens sicut lumen ad diaphanum, et speculativus unitur et comparatur ad possibilem sicut instrumentum: comparatur autem ad agentem sicut minus formale recipiens actum et virtutem a magis formali: quandocumque enim duo comparantur ad unum sicut ad materiam, unum illorum est forma simpliciter, et alterum est quasi instrumentum et imperfectum: propter hoc est deductus in rationem alicujus materialis: et ideo cum tam agens quam speculativus intellectus comparantur ad possibilem intellectum, agens erit simpliciter forma, et speculativus erit non simpliciter forma, sed ut instrumentum: nisi enim ita ponamus, non evademus objectionem inductam contra Avicennam, quia cum agens sit una et simplex essentia, non potest esse causa distinctarum specierum in speculando: et ideo speculativus est ut instrumentum ejus ad distinguendum intellectum possibilem. Dicet autem corruptibile non sit vere materia ejus quod est incorruptibile, eo quod sequeretur quod corruptibile efficeretur incorruptibile, tamen factum esse potest materiale sicut instrumentum est corruptibile, sicut virtutum coelestium sunt instrumentum virtutes elementales corruptibiles. Patet igitur solutio quaestionis et omnium dubiorum. Mirabilis autem et optimus est iste status intellectus sic adepti: sic per eum enim homo fit similis quodammodo Deo, eo quod potest operari sic divina et largiri sibi et aliis intellectus divinos et accipere omnia intellecta quodammodo. Haec igitur dicta sunt ad praesens de solutione istius quaestionis. Aristoteles autem distulit eam usque ad X Ethicae suae ad solvendum. Est autem sciendum quod ille solus in veritate modus est, quo omnes homines naturaliter scire desiderant: quia isto solo modo homo est homo et operatur quae sunt hominis. Vide enim eos qui sic intellectum non sunt adepti, si dicas aliquid de contemplabilibus, non intelligunt plus quam bestiae quae in singularium semper remanent cognitione.

4

Quod autem quaeritur, utrum intellecta maneant apud intellectum quando actu illa non considerat, sicut dicit Avicenna, per rationes superius inductas nos judicamus esse verum: quia cum medium conjunctionis possibilis ad agentem sint speculata, oportet ipsa manere, aut extrema dividentur: bene tamen concedimus quod ipsa non est diffinita per tenere, neque etiam percipere sicut virtutes corporales: sed potius cum anima intellectualis sit ut locus specierum universalium, remanent universalia speculata apud intellectum sicut in loco suae generationis. Quod autem objicit, quod nihil exigitur ad speculari secundum actum nisi formam actu esse intellectam, dicendum videtur quod magis libera est anima rationalis quam sensibilis: in sensibili autem aestimativa et phantasia libera est imaginari cum voluerit, etiam quando imago est apud nos: et ideo licet species sint sicut in loco in intellectu, avertitur tamen ab eis quando vult, et convertitur ad eas quando voluerit: cum autem haec sit conjunctio intellectus adepti cum homine, oportet scire quod quidam nobilioris animae existentes quasi omnia quaerenda in philosophia quasi per seipsos facile intelligunt, sicut dicebatur de Hippocrate: et horum est intellectus sanctus vocatus a Philosophis, eo quod plurimum possibilis eorum intellectus accedit ad intellectum verum qui est agens. Haec autem aptitudo vera vocatur subtilitas: ex adepto vero subita inventio medii ter mini, quod est causa quaesiti, vocatur solertia, quae una est virtutum intellectualium. Quando autem adeptus quasi totus est perfectio luminis agentis, ita quod per se facit intellecta, tunc ille proximus est ad cognoscendum futura ex praesentibus. Etiam illi frequenter efficiuntur prophetae: quando enim duo extrema habent conjungi per gradum, tunc multi gradus tam ex aptitudine naturae quam ex speculatione medii inveniuntur: et secundum horum diversitatem et nobilius et minus nobiliter conjunguntur extrema.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XI.