Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.
1

His autem omnibus habitis, de facili probatur animam rationalem esse immortalem, et quod manet anima separata a corpore, et est ratio demonstrativa: quia omne essentialiter separatum a corpore, et quod non communicat corpore per se sed per alium, manet separatum a corpore: anima autem rationalis sic separata est, ut patuit ex dictis: ergo ipsa non destruitur morte corporis. Amplius autem omnis essentia vel substantia a qua fluunt potentiae naturales separatae secundum seipsas et suas operationes, est substantia separata. Cujus probatio, quia si per substantiam esset commixta corpori, tunc potentia ejus esset potentia commixti, et tunc non esset separata substantia: anima autem est hujusmodi substantia, cujus partes potentiales sunt intellectus possibilis et agentis, quae sunt partes per seipsas separatae: ergo et ipsa est separata: separatum autem in sub stantia et actione non destruitur destructo corpore: anima ergo rationalis destructo corpore destrui non potest. Superius etiam induximus in primo libro Aristotelis quod id est ex potentia, per intellectualem naturam determinatum ad esse, est aliquid in natura et in entibus mundi: intellectualis autem anima et intellectus de se est determinatum quid ad esse, et aliquid per se existens in natura, et incorruptibile tam ex potentia quam ex forma intellectuali quae ad esse in natura declaratur vel determinatur. Hoc autem facile patet ex omnibus quae de separatione intellectus dicta sunt. Avicenna autem sic probat et dicit: si enim anima dicatur corrumpi, aut dicetur corrumpi per se, aut corruptione alterius ex quo pendet secundum esse. Si autem per se corrumpatur per se, et tunc antequam corrumpatur, habet potentiam non permanendi in esse. Constat autem quod habet existendi actum: aut ergo habet actum existendi, et potentiam non essendi secundum idem et in eadem radice, aut non secundum idem sed in alia et alia. Si dicatur quod habet secundum idem utrumque, scilicet potentia essendi et non essendi: tunc ab eodem erit actus essendi et non essendi potentia: sed potentia non essendi in omnibus habentibus potentiam illam, est a essendi erit ab eadem privatione, quod est impossibile: quoniam actus essendi erit a divino et optimo, quod est forma ejus quod vere est: si autem habet a diversis, tunc oportet quod anima sit composita ex diversis, quorum unum sit materia habens in se privationem, et alterum forma: omne autem quod talem habet materiam, habet eam tempore ante se: ergo materia ex qua sunt animae, est ante animas, sicut materia corporum physicorum est ante ea: et oportet generationem et corruptionem animarum esse ad invicem sicut corporum, quod est absurditas maxima. Ex hoc autem patet quod in fine primi Coeli et Mundi diximus, quod im possibile est quod generabile et corruptibile habeat virtutem semper essendi, cum habeat virtutem aliquando non essendi, debeat intelligi de hujusmodi generato et corrupto quod est compositum: nos enim concedimus animam quodammodo generari, si generari dicatur quod incipit esse post non esse, et cum dicimus quod habet virtutem semper essendi. Si autem dicatur quod anima corrumpitur corruptione corporis sicut pendens ex ipso, tunc dividemus sic dicentes, quod aut pendet ipso sicut simul existens cum ipso, aut sicut ex priori, aut sicut ex posteriori. Si autem simul existens, tunc hoc non potest esse, nisi altero duorum modorum, quod videlicet ipsa simultas sit essentialis utrique, et de ratione animae et corporis, aut quod sit accidentalis eis: sed si essentialiter tanquam ens de ratione eorum, tunc anima et corpus essentialiter et secundum suas diffinitiones referuntur ad invicem: ergo sunt essentialiter relata, quod falsum est. Si autem est accidentalis utrique vel alteri, tunc posito in ipso non esse, non erunt dependentia ad invicem, et nihil sequitur impossibile: ergo ex hoc non corrumpetur anima corruptione corporis. Si autem pendet tanquam ex posteriori, aut sicut ex priori dicto secundum causam, aut dependet ex eo sicut ex priori tempore: tunc erit corpus ante animam sicut natura propria, et potentia a qua esse et corrumpi habet: ergo anima rationalis est forma organica et actus corporis, quod multipliciter in praehabitis improbatum est. Si autem dicatur esse materia corporis sicut ex qua fit anima, hoc est absurdum: quia sic anima esset ex materia corporali, quod etiam improbatum est. Nos autem loquimur de anima rationali tantum. Si autem dicatur quod pendet ex eo sicut ex priori secundum causam, tunc aut erit causa efficiens aut formalis, aut materialis, aut finalis: quia jam ostensum est quod non est causa materialis. Si autem pendet ex eo sicut ex causa efficiente, hoc non potest esse: quoniam a corpore non efficitur ni si virtus corporea, eo quod non agit in quantum est corpus, sed per qualitates activas et passivas quae sunt in ipsa. Probatum est autem animam rationalem non esse virtutem in corpore, nec aliquid consequens corporis complexionem vel actionem corporalium qualitatum: ergo non pendet ex eo sicut ex efficiente. Sed neque pendet ex eo sicut ex forma: quia supra multipliciter probatum est in secundo libro de Anima, quod anima est substantia et forma corporis, et non e converso. Nec potest dici quod pendet ex eo sicut ex fine: quia sic esset corpus propter animam, et non e converso, quod falsum est, sicut ex superius habitis constat. Si autem dicatur quod anima pendet ex eo sicut ex posteriori, tunc quaeremus utrum pendeat ex eo sicut ex posteriori secundum tempus, aut ex posteriori secundum ordinem qui est inter causam et causatum. Et si priori modo ex eo pendere dicitur, tunc non destruitur destructione ejus: quoniam divisa in tempore non destruuntur sic quod unum destruatur necessario destructione alterius. Et si contingat aliquando unum eorum destrui cum alio, hoc accidit casu. Si autem pendet ex corpore sicut ex posteriori secundum ordinem causae, tunc sequitur quod non destruitur destructione ejus necessario: quia destructo posteriori, non necessario destruitur id quod prius est. Et si contingat aliquando, hoc casu accidit. Nos autem talem casam quaerimus destructionis. Licet autem hoc sufficienter probatum sit animam non destrui morte corporis, sed post mortem nobilius esse accipere: quoniam tunc tota converti habet ad intellectum agentem sicut ad formam, et per eum intelligere separata a materia, quod est summum felicitatis ejus: secundum naturam tamen ponimus ipsam in corpore incipiente corpore: et hoc probatur ex hoc, quia omnis motor suo mobili aptatur, sicut patet ex prius habitis: anima autem motor est corpori: sicut enim nulla navi existente nullus ordinatur nauta, ita corpore proprio non existente non potest secundum ordinem esse naturae anima. Demonstrantur hujus rationes in principio VIII Physicorum, et ad istud probandum sunt optimae et pretiosae: quoniam ibi demonstratum est quod motor non potest esse ante mobile, neque post ipsum neque cum ipso, ita quod non moveat, et necesse est hoc esse ita in minori mundo sicut et in majori, sicut ibidem dictum est. Constat autem per omnia ante dicta, quod animae substantiale est, ita quod per illud diffinitur quod ipsa sit motor corporis: et si esset ipsa cum corpore et non ante ipsum, neque post ipsum facta: et sic simul demonstratione probatum est propositum, et destructus est error Platonis, qui dixit animas ante corpus fuisse ab aeterno in comparibus stellis. Hujus autem modus qualiter anima incipit cum corpore et non destruitur cum ipso, habetur ex ante habitis. Constat autem quod sunt gradus in entibus et quaedam sunt nobilia, et quaedam minus nobilia, et quod nobilius est inter omnia est anima rationalis: oportet igitur quod ipsa maxime sit elevata super materiam et simillima causis separatis: oportet igitur quod ipsa sit imago causae separatae per essentiam et potentias quasdam, sicut superius diximus. Substantia autem talis licet incipiat esse in corpore, quia tamen pendet esse ejus ex causis, nullo modo potest interire cum corpore: sed hunc ordinem essentialem non possum exponere intelligibiliter, nisi in scientia divina: usque illuc ergo differamus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XIII.