Quaestio 26
Quaestio 26
De differentia peccatorum
Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene tractatis probabiliter iudicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lacrimabilem, quamvis peccata fateantur, et quibus nulla omnino salus speranda sit, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.
On this page