Quaestio 27
Quaestio 27
De providentia
Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Iudaeorum impietas et Iudaeos supplantavit et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adiuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum, quia eadem tribula et paleas concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis corporalibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed malivolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benivolentiae praemium tribuitur. Ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo nihilque iniustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix; tamen quia pro meritis ibi est, ubi esse talem decet, et ea patitur, quae talem pati aequum est, universum Dei regnum nulla sua foeditate deformat. Quamobrem quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis
On this page