Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint

1. " Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quare omnibus partibus eius cognitis tota vis erit simplicis honestatis consideranda. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et neutrarum scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia per quam ea perspicit quae sunt; providentia per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. Iustitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est a natura profectum, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt, postea res et natura profectas et consuetudine probatas legum metus et religio sanxit. Naturae ius est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert; pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolens officium et diligens tribuitur cultus; gratia in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur, vindicatio per quam vis aut iniuria et omnino omne quod obfuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur, observantia per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; veritas per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine ius est quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut religionem et si quid eorum quae ante diximus a natura profectum maius factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit; par quod in omnes aequabile est; iudicatum de quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est. Lege ius est quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Eius partes: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Eius partes: continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur, clementia per quam animi temere in odium alicuius illecti concitatique comitate retinentur; modestia per quam pudor honestus caram et stabilem comparat auctoritatem ".

2. " Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt non ea modo quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa quae propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentiae contrarium est diffidentia, et ea re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut audacia quae fidentiae, pertinacia quae perseverantiae finitima est, superstitio quae religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponentur. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur ".

3. " Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude, dignitas alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit cum eius pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimant reprehendant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit considerandi ".

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31