Text List

Quaestio 32

Quaestio 32

Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia

Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intellegit, fallitur; et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intellegit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est intellegit, non eam intellegit. Non ergo potest quidquam intellegi nisi ut est. Nos autem aliquid ita ut est intellegimus, velut hoc ipsum nihil intellegi, quod non ita ut est intellegitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intellegentiam, qua praestantior esse non possit, et ideo non per infinitum ire quod quaeque res intellegitur, nec eam posse alium alio plus intellegere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 32