Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 33
De metuNulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus erit ne id possit amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere, ita ea custodimus metu. Non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item quisquis amat non metuere atque id nondum habet speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit; et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius metu ipso metuat, illud attendat quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit aliquid fugiat. Quisquis itaque metuere metuit est profecto absurdissimus, quia fugiendo habet id ipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne accidat metus nihil est aliud nisi amplecti quod respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia quaestio est. Iam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat nec aegritudo macerat nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit aut non adipiscatur. Non autem metuit; non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam metu agitetur, quoniam quorum malorum praesentium est anxietudo, eorum est imminentium metus. Metu autem caret, ergo et anxietudine. Item si laetatur inaniter, de his rebus laetatur quas potest amittere, quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo metuit; nullo modo igitur laetatur inaniter.
On this page