Text List

Quaestio 35

Quaestio 35

Quid amandum sit

1. Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, si etiam intellegentia careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu vivere. Idne solum an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. Nihil enim aliud est amare quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat quaerimus. Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et turpis amor, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium scilicet malorum radix. Et ideo non amandum est quod amanti et fruenti auferri potest. Cuius ergo rei amor amandus est, nisi eius quae non potest deesse dum amatur? Id est autem quod nihil est aliud habere quam nosse. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse; non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari nec haberi, non solum ex his quae amanda non sunt ut pulchrum aliquod corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt ut beata vita, et rursus potest aliquid haberi nec amari ut compedes, iure quaeritur utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud verbi gratia discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus placeant, quam cum didicerint ad eundem finem referant, quem sibi cum discerent proposuerant, neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse, fieri potest ut habeat quisque aliquid quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen. Quamquam bonum quod non amatur nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat; nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiamsi amare possit qui non habet. Nemo igitur beatam vitam novit et miser est, quoniam si amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere.

2. Quae cum ita sint, quid est, aliud beate vivere nisi aeternum aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est; et propterea id habere non possumus nisi ea re qua praestantiores sumus, id est, mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. Namque amor appetitus quidam est; et videmus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate vacabit menti contemplari quod aeternum est. Ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod aeternum est, aeternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata quae aeterna est. Quid vero aeternum est quod aeternitate afficiat animum nisi Deus? Amor autem rerum amandarum caritas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua; et illud quod ait Dominus Iesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 35