Text List

Quaestio 36

Quaestio 36

De nutrienda caritate

1. Caritatem voco qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est, quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus cum amantur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. Caritatis autem venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio nulla cupiditas. Signum provectus eius est imminutio timoris; signum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas; et consummata dilectio foras mittit timorem. Quisquis igitur eam nutrire vult instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est: Initium sapientiae timor Domini . Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem, quando quidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat, eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus divina providentia regi universa persuadendum est non tam rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante sive in Veteri sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum.

2. Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo virtutis, ut caritatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, Veterem et Novum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. Quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam adgredi audeat, quanto illum magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.

3. At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus, aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam sive patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae vel eloquentiae. In eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque quam sit pudendum eis placere velle quos nolis imitari; aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt; virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos nullius hominis appetit laudem, qui malos non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum, non iam hoc sed aliud cupis. Qui autem placere cupit necessarium adhuc habet timorem, primum ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur, deinde si bene factis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.

4. Sed devicta ista cupiditate cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus qui eis placere iam non desiderat et plenum se virtutis putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere auferatur ab eo , et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores . Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientiam, id est, in illo qui summe diligit Deum et proximum tamquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 36