Quaestio 53
Quaestio 53
De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes pro temporum congruentia generis humani aetatibus distributas diligenter intuetur, satis, quantum existimo, intellegit, quid priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem saeculi administratur tamquam unius hominis a pueritia usque ad senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis perfectamque virtutem, oportet eum distinguere qui divinis lectionibus pium animum intendit, ne forte, cum invenerit aliquando parvis parva, aliquando maiora maioribus imperari, reputans in comparatione maiorum peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est disputare, verumtamen quod ad praesentem quaestionem discutiendam satis est. Quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est neminem decipere atque illud exhibere quod dictum est: Sit in ore vestro: est est, non non . Sed quia hoc eis imperatum est, quibus iam regnum caelorum promissum est; magna autem virtus est haec implere maiora, quibus debetur hoc praemium: Regnum enim caelorum vim patitur; et qui vim faciunt, diripiunt illud , quaerendum est, quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque veniatur. In quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum promittebatur, quo promisso tamquam parvuli praeluderent et ab uno Deo, qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis inde proficientes et in spiritu crescentes auderent etiam sperare caelestia. Sicut ergo summa et prope divina virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde illud etiam a poeta dictum prope iam proverbii consuetudinem obtinuit: Dolus an virtus, quis in hoste requirat? Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque iniuste decipi, veluti cum pactum aliquod fit de temporali pace, quas indutias vocant, et non servatur fides et cetera talia, multo est purgatior summaeque illi virtuti propinquior qui, quamquam velit hostem decipere, non eum tamen decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus vel certe longe quam homines excellentius atque sincerius, qua quisque poena praemiove sit dignus.
2. Quapropter Deus quidem per se ipsum neminem decipit; est enim Pater Veritatis et Veritas et Spiritus Veritatis. Dignis tamen digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad iustitiam et veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum non eum decipiat, sed neque per talem hominem, qui iam congruenter diligit et custodire persistit: Sit in ore vestro: est est, non non , neque per angelum cui non convenit persona fallaciae, sed aut per talem hominem, qui nondum se huiusmodi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum vel ad exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur in infimis naturae gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem falso vaticinio pseudoprophetarum, et ita legimus, ut neque sine divino iudicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi neque per eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret, sed per angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia postulavit . Quibusdam enim Scripturarum locis apertius aliquid exponitur quod diligens et pius lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intellegat. Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Sancto Spiritu moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae huius conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines servent. Hinc est quod iudex damnatum percutere indignum sua persona et nefarium iudicat; eius tamen iussu hoc facit carnifex, qui pro sua cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam neque per se ipsum hoc iudex facit neque per principem vel advocatum aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res, quas per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari; id tamen homo agit non per se ipsum aut per filium aut domesticum vel etiam per famulum suum, sed per canem, quam bestiam talia facere pro naturae gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat, ministeria quaedam sunt media, quibus digna iniunguntur officia, ut eis utens ipsa iustitia non solum talia pati quemque imperet, qualia pati eum decet, sed etiam his facientibus, quos talia facere non minus decet. Quapropter cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc morum gradu constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet, factum est ut iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri et acciperent quasi reddituri . Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum gradu non iniustam Deus esse voluit, et poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse quis non intellegat?, sed meritorum et personarum iustissimus distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae illo solo digna sunt eique soli conveniunt, sicuti est illuminare animas et se ipsum eis ad perfruendum praebendo sapientes beatasque praestare, alia per servientem sibi creaturam integerrimis legibus pro meritis ordinatam, quaedam eorum iubens quaedam permittens, usque ad passerum administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad faeni decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum divina providentia pertendente atque veniente. De qua etiam dictum est: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter .
3. Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus puniat et dignis digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus maneat, apertissime ita scriptum est: Ipsum quoque qui puniri non debet,condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua iustitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tua autem Dominus virtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos .
4. Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad caelestem iustitiam, quae iam firmioribus imperatur, Dominus ostendit cum ait: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Et quod pro suis gradibus animae docentur, et ipse Dominus demonstrat dicens: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare ; et Apostolus cum ait: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi non escam; neque enim poteratis, sed neque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales. Quod ergo in istis secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spiritali pro temporum congruentia iuberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum decipere iussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim iam erant idonei quibus diceretur: Diligite inimicos vestros, sed tales erant quibus tantummodo dici oporteret: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum . Adhuc enim ille proximus quam late intellegendus esset, non erat temporis tradere. Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio servaretur, cum tamen idem Deus et paedagogum parvulis dederit, legem illam scilicet per famulum suum, et magistrum grandioribus, id est, Evangelium per Unicum suum.
On this page