Quaestio 54
Quaestio 54
De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Omne quod est aut eodem modo semper est aut non. Et omnis anima omni corpore melior est; melius enim omne quod vivificat quam id quod vivificatur, corpus autem ab anima vivificari, non a corpore animam nemo ambigit. Quod autem corpus non est et tamen aliquid est, aut anima est aut ea melius aliquid. Deterius enim omni corpore nihil est, quia, et si materiam quis dixerit unde ipsum corpus fit, recte, quoniam caret omni specie, nihil dicitur. Rursus inter corpus et animam quod melius sit corpore deterius anima non invenitur. Si quid enim esset medium, aut vivificaretur ab anima aut vivificaret animam aut neutrum, aut vivificaret corpus aut vivificaretur a corpore aut neutrum. At quidquid vivificatur ab anima corpus est; si quid autem vivificat animam, melius est quam anima. Rursum quo vivificatur corpus anima est; quod vivificatur a corpore nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae indigens nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est aut aliquid et corpore et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus; cui quisquis eum intellegit iunctus est. Quod enim intellegitur verum est, nec omne quod creditur verum est. Quidquid autem verum est atque a sensibus et a mente seiunctum est, credi tantum, non tamen sentiri aut intellegi potest. Deo igitur iunctum est quod intellegit Deum. Intellegit autem rationalis anima Deum. Nam intellegit quod semper eiusdem modi est neque ullam patitur mutationem. At et corpus per tempus et locos, et anima ipsa rationalis, quod aliquando sapiens, aliquando stulta est, mutationem patitur. Quod autem semper eodem modo est, melius profecto est quam id quod non ita est. Nec quidquam est melius rationali anima nisi Deus. Cum igitur intellegit aliquid quod semper eodem modo sese habet, ipsum sine dubio intellegit. Haec autem est ipsa veritas. Cui quia intellegendo rationalis anima iungitur, et hoc bonum est animae, recte accipitur id esse quod dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est .
On this page