Text List

Quaestio 55

Quaestio 55

De eo quod scriptum est: Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adolescentulae quarum non est numerus 44

Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad interiora et intellegibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta; si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo sunt animae regnantes in intellegibilibus et spiritalibus; concubinae quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: Acceperunt mercedem suam ; adolescentulae quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia et diversis dogmatibus periclitari possunt, ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 55