Quaestio 74
Quaestio 74
De eo quod scriptum est in Epistula Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemtionem et remissionem peccatorum qui est imago Dei invisibilis 352
Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt: quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas; ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago; ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis; quia de illo expressa est, est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago non continuo aequalitas; omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen eius est, quia non de illo expressum est, nec aequale, quia et brevius est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur non continuo, utique intellegitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas, ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit. Ex quo intellegitur et aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere sed etiam imaginem, quod in superiore exemplo manifestatum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus. Potest et similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus, quamvis altera praecedat altera subsequatur. In Deo autem quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum imago eius sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est , sed etiam aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit.
On this page