Text List

Quaestio 75

Quaestio 75

De hereditate Dei

1. Sicut Apostolus ad Hebreos dicit: Testamentum testatoris morte firmatur ; propterea mortuo pro nobis Christo Novum Testamentum firmatum esse asserit, cuius similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur, quomodo simus secundum verba eiusdem Apostoli coheredes Christi et filii atque heredes Dei , cum etiam hereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo hereditas possit intellegi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse heredes, quoniam filii etiam eius dicti sumus: Non ieiunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus . Heredes ergo eius dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis . Coheredes autem eius efficiemur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoriam . Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est . Quam hereditatem non eius Patris morte adipiscimur, qui mori non potest, quando quidem ipse fit hereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: Dominus pars hereditatis meae , sed quoniam cum vocati sumus adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina misericordia porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est . Ita nobis quodammodo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit hereditas, cum facie ad faciem videtur, non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur; et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.

2. Quod si etiam de Domino Iesu Christo non secundum Verbum in principio Deum apud Deum , sed secundum puerum qui proficiebat aetate ac sapientia , pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum ceteris hominibus non est, cuius tamquam morte possideat hereditatem, manifestum est. Non enim nos coheredes eius esse possumus, nisi et ipse heres sit. Si autem hoc pietas non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quamquam in sapientia proficere dictus sit, in corpore suo intellegatur heres, id est, in Ecclesia, cuius coheredes sumus, quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.

3. Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos hereditas Dei, secundum illud: Dabo tibi Gentes hereditatem tuam , nisi forte huius mundi, quo prius tamquam dominante tenebamur. Post autem, cum dicimus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo, possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat; cum ei renuntiamus, morimur illi et ipse nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 75