Quaestio 76
Quaestio 76
De eo quod Iacobus apostolus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est? 366
1. Quoniam Paulus apostolus praedicans iustificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem, locus iste huius Epistulae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intellegendus, exponit . Ideoque Abrahae magis exemplo utitur, ut demonstraret vacuam esse fidem, si non bene operetur, quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret iustificari hominem per fidem sine operibus legis . Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae eius fidem comitata sunt, satis ostendit apostolum Paulum non ita per Abraham docere iustificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari, sed ad hoc potius, ut nemo arbitretur meritis priorum bonorum operum se pervenisse ad donum iustificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Iudaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in lege sunt ad evangelicam gratiam pervenisse; ideoque scandalizabantur multi qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus praecedentibus iustificari per fidem. Nam iustificatus per fidem quomodo potest nisi iuste deinceps operari, quamvis antea nihil iuste operatus ad fidei iustificationem pervenerit non merito bonorum operum sed gratia Dei, quae vacare in illo non potest, cum iam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit mox de hac vita decesserit, iustificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam sed gratia pervenit, nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est quod Paulus apostolus dicit: Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus . Non tamen ita intellegendum est, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum iustum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem iustificatus est, et Iacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intellegendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.
2. Nam qui putant istam Iacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ; et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur . Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis . Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritalibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, hereses, invidiae, ebrietates, commesationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt ; et ad Corinthios: Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri . Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei iustificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit: Et haec quidem fuistis. Sed cum dicit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, iam ex quo crediderunt bene operari debere. Quod et Iacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christum crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et Dominus ipse commemorat dicens: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum ; et alibi: Ut quid mihi dicitis: Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis? ; et: Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, et cetera. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam et cetera. Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae Pauli et Iacobi, cum dicit unus iustificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus, quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de his quae fidem sequuntur, sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.
On this page